Accepi Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊⌋ ex ⌊Lubavia⌋ a 1532-10-24⌊die 24 Octobris1532-10-24⌋ datas, quibus quod serius respondeo, rogo, ne iniqui consulat, neve aliorsum accipiat, quam eo, quod cui recte ad Reverendissimam Dominationem Vestram commisissem litteras, hactenus habuerim neminem atque eis, quod me tam amanter et aperto pectore de adventu istuc suo certiorem facere et rerum episcopatus sui statum atque condicionem ita confidenter mecum communicare non dubitaverit, habeo agoque Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, quippe agnosco hinc eius animum et memorem et amantem mei, quem equidem amplector unice et mutua benevolentia, fide et amore per omnem occasionem in omni officii genere illi praestabo et testatissimum faciam. Facile vero credo, ut Reverendissima Dominatio Vestra scribit, vacuas et inanes thecas et repositoria illi repertas, sed non pessime omnino etiam agitur, quando non male respondent praedia. De repositoriis certe auguror fore, ut illa brevi auro argentoque, celatis id genus utensilibus, referciat, deinde etiam loculos omnes expleat, quod faciet tam abunde numquam, quin ego illi istaec ceteraque omnia abundantius affluere cupiam et gaudeam. Mea certe opera et studia, quae ne sibi apud maiestates regiam et reginalem desint, postulat, quacumque se umquam dabit occasio, ostendam, ut illa prona et devota nomini, dignitati, usibus et ornamentis eius omnibus esse liquido intelligat. Apud me vero ipsum in hac fortuna et facultate mea nihil erit umquam tam magnum, carum vel reconditum, quod Dominationi Vestrae Reverendissimae ad animum et omnem voluntatem eius non sit apertum, pronum et expositissimum semper. Ac propemodum suppudet me tantarum gratiarum, quas mihi gratissimo animo agit impensius, quod ducatos illos in rationes meas receperim, maiestati
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
regiae in calculo reponendos. Non est hoc tanti, ut tantas mereatur gratias, maius quiddam et gratius Reverendissimae Dominationi hidden by binding⌈[Dominationi]Dominationi hidden by binding⌉ Vestrae in gratiam eius facere non cunctarer et profecto ansa sese offerente re ipsa ostendam factu id mihi quam dictu facilius. Ego vicissim Reverendissimam Dominationem Vestram oro, ut parem in me gerat animum et commendatissimum me sibi habeat. Quem diu felicissime valere et ad amplioris dignitatis fastigium evectum iri cupio optoque ex corde.