Liczba odwiedzin: 554
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Wiersz #184

De duabus Lucretiis, barbara et Romana. [Responsio a Ioanne Dantisco ad epigramma Stephani Comitis data]
napisany [1531-01 — 1531-03] pierwodruk 1544

Podstawy źródłowe - stare druki:
1COMES s. C4v-D1r (in extenso)

Publikacje:
1TOURNOY s. 74-75 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Quod Romana nihil Lucretia, wife of Lucius Tarquinius Collatinus LucretiaLucretia, wife of Lucius Tarquinius Collatinus , nostra parumque
Barbara te duro iudice laudis habet,
Pace tua dicam, nimis acer utramque notasti,
Quam par est trutina rem graviore notas.
5
Nostra pudicitiam cum morte coacta tueri,
Non alio potuit casta manere modo.
Stupra pati, vel sponte mori sine labe, quid esse
Iustius, aut dic quid sanctius esse potest?
Nonne prius tot Christicolae tormenta puellae
10
Perpessae, stupris praeposuere necem?
Carnificisque manu cecidisset et ista libenter,
Quam sic vim vitans praecipitata mori.
Filia si regis Costi sic clausa fuisset,
Forsitan in facinus lapsa fuisset idem.
15
Astabat foribus non hostis rex, sed amator,
Cui bellum nisi cum virginitate fuit.
Quid faceret, cum nec clamor nec lucta valeret,
Ulla diu posset, nec ratio ulla fugae?
Sic tandem stuprum per vim sufferre coacta,
20
Quid prius hic expers virgo viri faceret?
Certamen dedit hic non gloria, sed pudor et res
Quam vi tentavit perniciosus amans.
Non igitur quam tu designas gloria mortis
Sed male quod nollet vivere causa fuit.
25
Ambivit nihil haec famae, quum sola cubile
Excideret metuens probra scelesta pati.
Tu tamen hanc, inquis, imitatam Herostratus (Erostratus, Ηρόστρατος) HerostratonHerostratus (Erostratus, Ηρόστρατος) illum,
Qui male re gesta crimine nomen habet.
Hic ego Lucretia, wife of Lucius Tarquinius Collatinus RomanamLucretia, wife of Lucius Tarquinius Collatinus nolo defendere; forsan
30
Impulit hanc primum gloria, deinde metus,
Illaque quod nequeat dici puto iure beata,
Ad Stygios merito quod sit adacta lacus.
Sed nostram superis ex sacro fonte dicatam,
Inter caelestes (credo) latere deos.
35
Hocque modo castam forsan Deus ipse volebat,
Cuius iudicium noscere nemo potest.
Aut igitur recinas, detractaque redde, vel olim
Qui Criticus fueris, res dabit acta tibi.