Visits: 467
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Poem #34

In exercitum Germanicum
written 1520 first edition 1855
Prints:
1AT 5 (In exercitum Germanicum Polonos fugientem) p. 345-347 (in extenso)
2Dantisci Carmina (In exercitum Germanicum) No. 28, p. 134-136 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Quod Deus esse solet coeptis adversus iniquis,
Ex actis liquido temporis huius habe!
Promissis fretus, miles Germane, rapinis
Sarmaticum fueras ausus inire solum.
5
Serica sperabas, nigrae pretiosa sobellae
Vellera, quae Tyriis sunt decorata togis;
Sperabas gemmis, auratis torquibus, armis,
Exuviis et equis non sine laude frui.
Iamque velut victor partitus es oppida et agros
10
Speque tumens super his scripta superba dabas.
Sigismundus at haec, rex invictissimus, apte
Cunctando intrepido pectore cuncta tulit.
In primisque Deo, non ut dux vester ad artes
Conversus magicas, seque suosque dedit.
15
Numquam deseruit iustos et recta petentes
Omnipotens, quem tu laedere saepe soles,
Quem tu tot probris per viscera, vulnera, mortem
Perque sacra illius singula membra notas.
Solus hic ex nutu rerum moderatur habenas
20
Et fiunt subito, quae fieri ille iubet.
Ille piis oculis partes respexit ad aequas
Et iustas placida pertulit aure preces,
Terruit inflatas subita formidine gentes
Et turpi pressit corda superba metu.
25
Nil vagus incessus, nil grande sonantia verba
Armaque profuerant, tela minaeque nihil.
Caesus es, es captus toties et deinde repulsus,
Victus et a parva non sine clade manu.
Sic modo pro nigris cutis est data nigra sobellis,
30
Quam dedit inclemens fumus et aura tibi.
Proque auro et gemmis succurrit turpis egestas,
Ex hac militia est quae nisi sola comes,
Et quod equo celeri Germana per oppida ferri
Sperabas, macer hinc vix pedes ire potes;
35
Exuviisque cares, pannosus, nudus inopsque,
Absumptusque fame turpiter inde fugis.
Et modo qui terras fueras partitus et urbes,
Iam profugo nusquam stat tibi certa domus.
Pellere cum quondam caelesti sede Gigantes
40
Tentavere Iovem, quid retulere, liquet.
Tu quoque iunxisti tumefactus Pelion Ossae,
Sed subito fractus fulmine ad ima cadis.
Quis dare te iussit tam paucis terga Polonis,
Quis te Prutheno iussit abire solo?
45
Esse Deum credas, iusta qui singula lance
Librat et elatis coepta secunda negat!
I nunc et iacta te Gallos teque Britannos
Anteque tot Latios te superasse duces!
Quae te Sarmaticas fugientem turpiter oras
50
Gloria, quod sequitur te, fugitive, decus?
Nosce viros, hic qui gelidam nascuntur ad Arcton,
A te contempti namque fuere prius!
Hi toties Moscos stravere Scythasque Getasque,
Cum quibus assidue Martia bella gerunt,
55
Teque procul tutum tranquilla per otia reddunt
Contra hostes, prompti semper ad arma, crucis,
Quam modo, qui merito deberent, nemo tuetur,
Sint etiam astricti religione licet,
Immo crucis nuper iuncti sunt hostibus, illam
60
Quamvis veste gerant, non tamen intus habent.
Nunc igitur vindex scelerum Deus exstitit aequus,
Te propere in turpem compulit ire fugam.