⌊Ioannes, Dei gratia
episcopus Culmensis⌋ et administrator ecclesiae Pomezaniensis venerabilibus
dominis
⌊Canonicis totique Capitulo ecclesiae nostrae cathedralis Culmensis⌋ salutem in Domino.
Quia venerabilis
dominus ⌊Leonardus Niderhoff⌋ decanus Varmiensis et canonicus dictae ecclesiae
nostrae Culmensis per procuratores suos coram nobis personaliter constitutos
dictos
suos canonicatum et praebendam in personam honorabilis domini ⌊Vincencii
Kerger⌋
plebani in Schoneck ⌊Wladislaviensis diocesis⌋ in manibus nostris simpliciter
pure
et libere resignavit, nos vero huiusmodi resignationem ab ipsis
procuratoribus
dicti domini Leonardi ad Sancta Dei Evangelia, quod in dicta resignatione non
intervenit neque interveniet fraus dolus simoniae labes vel quaevis alia
illicita pactio vel corruptela recepto primitus in animam ipsius domini
Leonardi Niderhoff corporali iuramento recipientes praefatum dominum
Vincencium
in et ad dictos canonicatum et praebendam per manus nostrae traditionem et
capiti
suo impositionem investivimus et instituimus tenoreque praesentium
investimus
instituimus et de eisdem providemus stallum ei in choro et vocem in capitulo
cum
plenitudine iuris canonici in ipsis canonicatu et praebenda assignantes.
Quocirca vobis supradictis venerabilibus dominis ⌊canonicis capituli nostri
Culmensis⌋
fratribus nostris carissimis vestrumque cuilibet mandamus, quatenus praefatum
dominum
⌊Vincencium⌋ in et ad dictos canonicatum et praebendam et ad eorum possessionem
corporalem
et realem auctoritate nostra praesentibus vobis hac in re commissa inducatis
ipsumque
in canonicum et in fratrem nomine dictorum canonicatus et praebendae in dicta
nostra ecclesia Culmensi recepto tamen primitus de observandis statutis et
consuetudinibus dictae ecclesiae nostrae Culmensis iuramento recipiatis ac
stallum
in choro ac vocem in capitulo cum plenitudine iuris canonici sibi
assignantes
nihilominusque de omnibus et singulis fructibus redditibus proventibus
iuribus
et obventionibus universis dictorum canonicatus et praebendae sibi integre
respondeatis et ab aliis, quorum interest, responderi faciatis.
In quorum omnium maiorem fidem et robur sigillum nostrum praesentibus subappendi
fecimus.
Actum et datum in ⌊arce nostra Lubaviensi⌋, die XXIIII(?)[1] mensis Decembris anno Domini M-o D-o XXXIII-o.