» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1724

[Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI]
Löbau (Lubawa), 1537-09-25


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 249

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 589

Publikacje:
1CEID 1/1 Nr 38, p. 239-240 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

 

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.

Domino Deo, quas possum, gratias habeo, quod Dominationem Vestram Reverendissimam per apostolicam benedictionem in sede Cracoviensi confirmavit, ob idque insigniter Dominationi Vestrae Reverendissimae congratulor atque omnia fausta ac prosperrima precor, gratissimoque animo Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias habeo, quod tandem per Dei misericordiam opera Dominationis Vestrae Reverendissimae XX-a huius mensis ad ecclesiam Varmiensem servata electione sum postulatus. Quantum pro hoc beneficio Dominationi Vestrae Reverendissimae debeo, non invenio numerum, quantumvis tamen vires facultatum mearum superet, efficiam paulopost, ut me sibi gratum fuisse perpetuoque futurum cognoscat. In eo, quod reliquum est in Urbe pro me transigendum, tota fiducia mea in favore Dominationis Vestrae Reverendissimae nititur, quae pro solita sua in me benevolentia litteras ad Urbem regias pro me et reverendissimo domino electo Culmensi Tidemanno Gise iuxta exempla et alia necessaria, quae paulopost per proprium nuntium mittam, confectas ad me huc per nuntium meum remittet, cum quibus hinc mandatum et totum postulationis negotium, et, quae domino electo et mihi commoda videbuntur, ad Urbem per aliquem ex nostris mittemus. Respondebo tum etiam, quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima voluit, in cessione canonicatus mei pro domino doctore Hosio, feretque Dominationi Vestrae Reverendissimae nuntius meus cessionis instrumentum, cum quo de omnibus copiosius sum scripturus. Hoc tamen unum Dominationem Vestram Reverendissimam latere nolui, ut sic cessioni meae consulat, ne in reginalis maiestatis indignationem recidam, quae canonicatum meum pro domino Fabiano Voyanowski reservari voluit. Ego quidem nihil possum et debeo negare Dominationi Vestrae Reverendissimae, cui obsequi et inservire velim in omnibus, modo sic res instituatur, ne mihi fraudi et novi sit odii causa etc.

Commendo me in favorem et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae impensissime, quam et dominus Deus quam diutissime sospitet felicissimamque in omnibus faciat, precor viribus animi totis.

Ex Lubavia, XXV Septembris anno 1537.