» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1826

[Jan LATALSKI?] to [Ioannes DANTISCUS?]
s.l., [1537-09-16 or shortly after]


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, BK, 230, p. 369

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Postscript:

Scriptis his litteris reginalis maiestas scripsit ad nos misitque omnes litteras ex Roma missas, quibus regiae maiestati scribitur, quod summus pontifex noluit concedere annatas regiae maiestati pro quibus obtinendis miserat dominum Soboczky aulicum suum. Et ita nos cum aliis dominis nominatis ad episcopatus cogimur magnam Romam mittere pecuniam, et nos praesertim, qui ante unum cum medio annum miseramus illuc duodecem millia florenorum, et nunc cogimur mittere decem octo millia, quae profocto(!) sanctissimus debuit condonare regno et maiestati regiae pro defensione pro paganis.

De rege Franciae ita scribitur, quod revocaverit omnes suos milites ex Italia, quia regina Maria multos milites suos profligaverit. Haec sunt, quae nobis scripta sunt et quae voluimus Vestrae Reverendissimae Paternitati veteri nostro amico perscribere.