» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2095

Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-03-09
            received [1539]-03-28

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 639-642

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1597, p. 642

Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et fautori suo m paper damaged[m]m paper damagedaximo observanterque colendo

BCz, 1597, p. 639

Salutem et omnes prosperos successus Vestrae Amplissimae Dignitati Christus Optimus Maximus largiri dignetur, id quod ipse vehementer cupio.

Etsi, Amplissime Praesul, Vestram Amplissimam Dignitatem scriptis interpellare pudor et metus prohibebant, vicit tamen pietas, qua non possum non esse affectus cum puero Ioanni, tum huius genitrici magna calamitate (ut audio) nunc afflictae dominae Popyelnykowa, quam fortuna illi noverca non prosequitur modo, verum ad interitum ferme redigere conatur. Illa ex me petiit obnixe, quo filium illius Vestrae Amplissimae Dignitati commendarem, quam suspicatur esse offensam, eo quod aestate praeterita puer designaverat facinore, quod videlicet absque consensu meo domum redierat victus amicorum videndorum desiderio, vel potius cuiusdam pueri nequam civitatis eiusdem indigenae ac coaetanei seductus pravo consilio. Quae res ne Vestrae Amplissimae Dignitatis pristinum erga eum immutet animum et ipse humillime rogo et obsecro, veniamque ipsius nomine precor. Quam facile credo impetrabit ipsius (quam in bono perseverandi habet) firma voluntas et in discendo nunc rara quaedam diligentia. Eam in ipso in dies augebit loci commoditas, mecum enim in domo nostra habitans consuetudine malorum non poterit reddi vel remissior, vel deterior.

Pecuniae ipsius (quam Vestra Amplissima Dignitas pro sua in puerum pietate im manus meas dederat) dispensandi rationem genitrix ipsius non ignorat, cuius nullum iam nummum habeo, silmili igitur (si maior esse nequit) opus est Vestrae Amplissimae Dignitatis munificentia, quae ut non poterit non esse domino Deo grata et accepta, ita et Vestrae Amplissimae Dignitati meritoria. Quod autem mei officii erit, ipse nihil negligam vel hac unica ratione, quo Vestram Amplissimam Dignitatem tantum praesulem eo saltem obsequio demereri possem.

Quae apud nos in comitiis acta sunt, non dubito Vestram Amplissimam Dignitatem ignorare. Novam sponsam Isabellam ferunt iam esse coronatam et regi ac superinscribedacac superinscribed illius omnibus incolis gratam, quae res plurimum exhilaraverat reginam et reges nostros, at gaudium hoc tandem contaminaverunt hae litterae, quas dominus capitaneus Camieniecensis BCz, 1597, p. 640 ad regiam maiestatem misit. Quarum copiam Vestrae Amplissimae Dignitati mitto. Auxit deinde maestitiam alia prior novitas, Turcam dumtaxat 17 miliaribus a Coszycze distare duasque arces iam oppugnare. Id apud dominum cancellarium regni, cuius puerum in cura mea habeo, existens ab eodem audivi.

Quanta mala et regno nostro immineant, pro sua prudentia facile divinabit. Commendo me et hunc puerum Vestrae Amplissimae Dignitati, quam Dominus Deus servet diu incolumem et florentem.

Cracoviae, dominica Oculi, anno Domini 1539.

Vestrae Amplissimae Dignitatis servitor obsequentissimus, magister Valentinus Rawensis, studii Cra(coviensis) collega