» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2235

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-10-11
            odebrano 1539-10-21

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 395-398 (345-348)

Publikacje:
1HE 1 Nr 59, s. 83-84 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quae cupit cognoscere Reverendissima Dominatio Vestra de invisa manu, ita se rem habere sciat, quod eius opera nemo utitur. Qua de re saepe mihi queritur, quin etiam expostulavit, quod ego conscius essem eius rei, quod Reverendissima Dominatio Vestra egerit cum reverendissimo domino Chelmensi, ut eius opera ne uteretur. Esse enim hoc illam gloriatam inter pocula, quod effecerit, ut eum aversaretu[r] reverendissimus dominus Chelmensis. Cum ipso etiam domino Chelmensi hac ipsa de re expostulavit. Sed uterque negavimus nos scire quicqu[am]. Responsum autem hoc tulit non esse necessariam hoc tempore operam suam. Scripsit mihi reverendissimus dominus Chelmensis(!) sibi constare, quod Alexander regressum habeat. Suadetque, ut intercessoribus utar potius, quam litis aleam experiar. Mihi adhuc, quod quidem sciam, per neminem est lis intentata. Quin etiam ex urbe dominus Czarnckowski bonam spem ostendit, modo intrusum nullum habeam, quem quidem non habere videor. Sed et Alexander, cum esset accepta possessio meo nomine, de regressu non docuit, ita ut ego prorsus existimem non plus illum iuris habere in cantoria, quam habuit in canonicatu. Illud quoque me solatur, quod omnia eius sacerdotia sun[t] impetrata. Fortasse desinet aliis negotium exhibere, cum se de suis fortunis viderit periclitari. Antiquior ei futura est sui defendendi quam alterius impugnandi rat[io].

Serenissima maiestas regia ante dies plus minus sedecim inciderat in morbum colicum, quo levata gravem est passa cathar[ri] discensum. Visa est habere podagram, chiragram et holag<r>am. Nullam enim partem corporis absque ingenti dolore movere potuit, sed instar statuae iaceb[at] immobilis. Octavus dies agitur, cum coepit valere rectius, pedum tamen officio nondum fungitur. Deus servet nobis serenissimam maiestatem eius diu firmam et incolumem. Dubium est etiamnum, ubi futura sint comitia. Piiotrkoviae edicta sunt, sed hoc agitur, ut huc transferantur. Sed serenissima maiestas regia omnino decrevit Piiotrkoviam proficisci.

Rerum novarum nihil est. De Castell[o] Novo magna vi recuperato per Turca[s] fortasse scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae. Ceciderunt ibi septem millia Hispanorum tantum. Dominus Ioachimus marchio scripsit serenissimae maiestati regiae se statuisse Calendis Novembribus Christianam quandam reformationem facere caeremoniarum et religionem commutare. Quoniam vero coniunx eius uterum ferens in magno maerore est, petiit mitti a maiestate regia, qui eam solaretur persuaderetque, ut ne tantopere abhorreret ab hac Christiana reformatione. Serenissima maiestas regia et filiam hortata est, ut in antiqua fide et religione permaneret, et ipsum diligenter obtestata, ut ne ab ecclesiae unitate descisceret. Vereor, ut profici aliquid possit.

Commendo me gratiae, favori et protectioni Reverendissimae Dominationi Vestrae. Deum precor, ut eam quam diutissime servet incolumem.

Cracovia, 5 Idus Octobris anno 1539.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae nepotis litteras et alteras domini Czarnckowski et Cromeri binas. Scribit mihi dominus praepositus optasse se allodium pro me. Num consecutus sit, nescio, sed quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut favor illius hac in parte mihi non desit. Nam et Reverendissimae Dominationis Vestrae, et venerabilis capituli hic servitor sum et esse volo.