» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2256

Felix REICH do Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-12-28
            odebrano [1538]-12-30

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 6, k. 33-35 + f. [1] missed in numbering after f. 35
2regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 331

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

R[everendissimo] ... d... et ...

Reverendissime in Christo Pater ac Domine mi clementissime.

Cum videam Reverendissimam Dominationem Vestram tantopere et sincero affectu valetudinis meae curam gerere, rependat eius benevolentiae vices Deus. Aliquid ulterius de ea scribendum duxi. Hesterno die, quae fuit vigilia Natalis Domini nostri Iesu Christi, interclusis vitalibus spiritibus videbar iam iam exhalaturus aad nimam, sed rogavi Dominum diligenter, ut saltem in posterum nativitatis suae diem me misericorditer servare dignaretur, ut viatico salutari munitus tanto maiori fiducia in communione fidelium et caelesti favore hinc migrare possem. Exaudivit mox vota mea Dominus et apertis spirituum meatibus respirare me permisit, adiciens desideratum a me diem. Adiecturus forte aliquot alios, sed ob letalem morbum et hominibus incurabilem vita mea diuturna esse nequit, nisi divinae miserationis virtute, praesertim absumpta iam prope carne et vitalibus humoribus exhaustis.

Iam aliquomodo Dominationem Vestram Reverendissimam hoc iniucundo argumento non molestabo, saltem ea, quae saepenumero fortassis iam inculcavi, Dominatio Vestra Reverendissima boni consulat, et de mittenda cervisia triticea. De cetero nihil prorsus sit sollicita.

In causa confratris et amici mei, cuius vices profecto doleo, facile esset invenire consilium, quo citra magnum negotium decidi posset, si mihi suppeterent vires, praesertim capitis. Obversantur mihi praeterea animo me tam vivum, quam mortuum, in non parva pericula coniciendum, ubi res non satis tuto et caute ac secretssima fide tractata fuerit.

Proinde summopere curandum erit, ne minima iota harum rerum, si quas scribere mihi concesserit Dominus, prodeat, aut litterae vel nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae aperte ad me mittantur. Mox alioqui suspiciones emergunt innumerae, etiam in insontem. Quapropter titulum litterarum ad me Reverendissima Dominatio Vestra domino Fabiano Emrich [co]ntionatori, viro mea sententia sancto, inclusis litteris meis inscribat, addito mandato, ut eas mihi reddat, sed in aedibus etiam non meis, sed suis eas accipiens.

Haec salutis nostrae die prima scripsi. Plura, si dederit Dominus, cras subiciam. Iam me prope modum capitis vertigo occupat, ut plura nunc nequeam.

Quod ad dominum Nicolaum attinet, credo eum pariturum paternis admonitionibus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Nec arbitror ullum esse in eius litteris fucum, sed hoc futurum puto nunc, quod antea quoque factum est p raecessore Reverendissimae Dominationis Vestrae idem urgente, hoc est descendet ... in oppidum Frawenburg cum pueris in domum ad hoc coemptam et vix praeteribit dies, quando priores sit invisura sedes ac dominum suum salutatura, quandoque sola, quandoque etiam prolibus comitata, et metuo utramque, id est tam suam, quam domini sui rem domesticam administraturam. Cogetur itaque bonus ille vir utramque domum in suam magnam iacturam sustinere eritque scandalum priore longe pestilentissimum. Si vero non licebit interdiu congredi, beneficio noctis fiet. Et si a quopiam mulier in huiusmodi furtivo transitu visa aut deprehensa aliquoties fuerit (celari enim nolunt huiuscemodi mulierculae etiam in facinore parum honesto), quid offendiculi res sit paritura, quis non videt?

Ut autem in tempore his malis obviam eatur, salvo Reverendissimae Dominationis Vestrae iudicio, ita procedendum reor, quod eadem Reverendissima Dominatio Vestra hominem secundo clausis ac paternis litteris admoneat, superioribus tamen paulo severioribs ac brevissimis, ut eam litteris suis certiorem quam primum, hoc est circiter Kalendas Ianuarii, certiorem reddat, an iuxta promissa suam mulierculam cum prolibus ex aedibus suis amoverit, imo ut ei persuadeat, ut se in alium quempiam locum conferat ac domicilium Frawenburgense commutet, ne qua, vel minima, pristini congressus suspicio remanere possit. Unum furtivum aut nocturnum congressum si deprehendatur, ut raro fallit maiorem spargere infamiam, quam fortassis multorum mensium consuetam ac celatam cohabitationem. Cum admonitione futuri scandali si hic manserit, ut superius dixi, non enim diutius tolerare Reverendissima Dominatio Vestra aut se continere posset, quin contra alios quoque quamprimum sit processura et tam infame scandalum tandem aliquando amolitura, propter quod duorum aut trium culpa et Reverendissimam Dominationem Vestram, et totum ecclesiae collegium non solum hic in patria, imo in ipso regno ac circum vicinis nationibus atque in ipsa media Germania pessime audire. Quod aliis quoque inculcandum postea erit.

Quod si mulier hinc abire noluerit, facta civitatis incola, nihil amplius negotii Reverendissimae Dominationi Vestrae cum domino, sed cum famula erit. Quam primum admonebit iuxta admonitionis hic a me insertae formulam, quam si contemnet, procedat Reverendissima Dominatio Vestra contra eam ordinaria auctoritate et ecclesiastica iurisdictione usque ad <ad> excommunicationem, aggravationem, reaggravationem et invocationem brachii saecularis, hoc est venerabilis capituli, sub cuius ditione morabitur, ut eam Reverendissimae Dominationis Vestrae censuras exsequendas e consortio huius civitatis eiciant. Quod necessario faciendum erit et sic causa habitura est finem.

Sed habet, ut audio, litteras divortii, quas exhibebit, mulier. Verum tamen nihil hoc curet Reverendissima Dominatio Vestra (quod in secretissimam aurem dico) nec opus fore puto, ut iudicis sententia (quod molestum esse solet) rescindatur, sed relinquatur, ut valeat, quantum possit. Non enim talis separatio perpetua esse solet. Nihilominus nolle aliquomodo Dominationem Vestram Reverendissimam tolerare, ut eius apud ecclesiam praesentia tantam nobis infamiam irroget, ut supradictum est.

Palam esse eam habere viventem maritum, cui et humano, et divino iure adhaerere teneatur, utcumque ad tempus sit divortiata. Publicum praetera existere, quod in publico adulterio ex aliis maritis intra tempus divortii progenerit aliquot proles, quod non modo censura ecclesiastica, sed humanis legibus sit puniendum. Ad quod nihil suffragatur quaecumque divortii sententia etc.

Quonam pacto ad ulteriores censuras, hoc est excommunicationem, aggravationem, reaggravationem etc. procedendum sit, hinc semper id exigo cum nec necessitas postulet, nec ego vires habeo, qui tantis sufficiant laboribus, qui haec ipsa revera non sine morbi mei augmento tam prolixe scribo, libenter etiam usque ad mortem Dominationi Vestrae Reverendissimae inserviens. Sed cum in hac una causa deinceps minime sit opus mea opera, non possum mihi persuadere Dominationem Vestram Reverendissimam me aliquomodo hac in re frustra et profecto sine causa oneraturam. Habet dominum decanum Gutstadensem ad manum tot annis cancellarium et in iudiciis ecclesiasticis diu versatum, et me forte si non melius, perinde tamen expertum, utpote recenter inde amotum, cum ego a multis iam retroactis annis ea omnia non modo abdicaverim, sed velut pestem aliquam, ut plerique sciunt, vitaverim. Tales enim processus initia sunt puerilia, quibus primum instituuntur novitii, seu iudiciorum ecclesiasticorum tirones. Quorum omnium formulas habet praefatus dominus decanus, qui omnia legitime conficiet, si Dominatio Vestra Reverendissima ipsius opera utetur, quemadmodum necessarium esse iudico.

Verum tamen, si postea cum aliis aliqua perplexitas inciderit et dominus decanus meo consilio uti voluerit, non negabo, quale quale sit futurum, praesertim in tam pio et vehementer necessario negotio, in cuius consummatione laudem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo faveo. Si vero interim moriar aut viribus destitutus fuero, nihil dubito de Dominationis Vestrae Reverendissimae prudentia et domini decani industria, quin nihilominus res sit processura feliciter, Deo fortunante, eventum.

Dominus Alexander dixisse fertur: ”Si dominus episcopus coget me dimittere cocam, concedam Gedanum revertarque, ubi apud ecclesiam aliquid deserviendum fuerit. Quo deservito mox illuc revertar instar domini decani, relicta coca in suis aedibus a me emptis”. Sed huic nodo similis adhibendus erit cuneus. Et quia domini Alexandri mentio incidit, succurrit mihi miserandae illius inter ipsum et praepositum Gutstatensem transactionis facies, et quoties obversatur animo, toties tanta rei indignitas animum mihi cruciat et morbi dolorem auget. Quid, q[u]aeso, tanta praecipitatione fuerat opus, ut me tantillum quidem temporis exspectari potuerit, donec bonus ille vir de pensione et regressu in urbe expeditis litteris assecuratus fuisset.

In his transactionibus talis processus observari solet, ut possessor renuntiaturus suo beneficio procuratores in urbe constituat ad cedendum adversario, ea tamen condicione et non aliter, ut pensio et regressus sibi reserventur. Adversarius constituat procuratores ad consentien[dum] in huiusmodi pensionem ac regressum. Reversis tum ex urbe eiuscemodi litteris, tunc primum vetus possessor de pensione et regressu securus factus evacuat possessionem, quae tunc adversario traditur. Hic adeo festinatum est et perinde ac si capitulum et ecclesia nec ad medii anni spatium, vel saltem trimestre, novo illo possessore carere nequaquam potuissent, puero scilicet nec facie, nec nomine capitulo cognito, tam subito in alienas fortunas irrumpens, de ecclesia nihil adhuc meritus, destituto bono illo ac innocenti, optime tam de ecclesia, quam multis pontificibus merito, ut propterea etiam praebenda haec collata ei fuerit. Pro qua tot annis serviverat, eam nunc unius horulae intervallo amisit, et quod illi non modo perniciosius, imo pudendum est. Coactus est et pecuniam addere, praetextu (ut arbitror) redimendarum litterarum pensionis et regressus, quas in perpetuum numquam assequetur, praesertim si Dominatio Vestra Reverendissima (quam Deus diu servet incolumem) viam universae carnis ingressa fuerit, mortales equidem sumus omnes.

Esto, vita contingat satis longa, quo iure aut qua ratione Alexandri illi duo aut eorum alter a Dominatione Vestra Reverendissima ad litteras contra se expediendas cogi poterunt? Prorsus nullo. Proinde nec quadrantem unum, nec pactum regressum assequetur miser ille Paulus. Eventus docebit me verum fuisse vatem. Et si pauculo tempore certa eius rei argumenta Dominationi Vestrae Reverendissimae exponere licuisset, pedibus ac manibus ipsa etiam in meam itura fuisset sententiam. Cui antea firmiter constitutum fuerat, ut pensio minor XXX marcarum non penderetur, quam nunc ad X redactam audio. Sed perinde est, triginta sint, an una, quod neminem consultorem vir ille simplex non habuerit, doleo, ipseque non minimam culpam me in hoc habere profiteor, quod eum rogaveram ob amorem salutis meae, ne me in hac causa aliquomodo aegrotum molestaret. Quod adeo pertinanter ac strenue fecit, ut interim unicum iota ad me non scripserit, nec ex eo unicum verbum de hac apud hanc ecclesiam a memoria hominum (ut puto) non audita et insolita concordia me certiorem reddit. Acceptam ferat hanc fortunam nepotis dominus Alexander aegritudini meae, alioquin numquam assecuturus me sano. Quod callide praesensit ideoque nihil mecum, in cuius manu res erat, de concordia tractare umquam voluit. Ego certo mihi persuadeo omnes supradictae transactionis auctores iusto Deo de afflicta simplici innocentia severam rationem reddituros.

Sed quid, rebus omnibus iam - proh dolor - confectis, actum ago et frustra prolixius scribendo me crucio? Ut videlicet aestum curarum mearum in sinum Reverendissimae Domintionis Vestrae sinceriter effunderem et et maerorem cordis communione calamitatis nonnihil lenirem. Certum enim habeo Dominationi Vestrae Reverendissimae tam iucunda, quam tristia mea curae et paternae sollicitudini existere. Proinde minus eam aegre laturam, ubi quid morbi impatientia suggerente et ipsius facti indignitate permovente imprudenter aut parum continenter effuttierim. Quae solet boni consulere omnia, quae iniquo animo non fiant.

Postremo, ut aliquando tandem ineptias meas finiam. Audio dominum Valentinum Duschke camerarium extremum vitae suae tempus Deo dedicare et absolutum a curiarum strepitu et negotii[s] aulicis illi debitum pensum solvere constituisse, si modo cum gratioso favore Reverendissimae Dominationis Vestrae dimitti posset. Quapropter eandem Reverendissimam Dominationem Vestram supplex oro, ut id (quia aequum videtur) etiam mea intercedente petitione impetrare et obtinere possit.

Commendo me devotissime Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cui quid aliud, quam numinis caelestis favorem et gratiam imprecor, non video.

Ex Frawenburgo, die Sanctorum Innocentum anno 1539.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Felix Reich