» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #237

Jan ZAMBOCKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1525-03-14


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 39-46
2kopia język: łacina, XVIII w., BK, 222, Nr 42, s. 165-168
3kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 37 (TN), Nr 19, s. 95-99

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1525, k. 6r

Publikacje:
1AT 7 a.1525, s. 186-187 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Spectabili et G[eneroso] Domino Ioanni Flachsb[inder], aulico et secretario ... [regis] Poloniae ad caes[arem] Carolum legat[o] ...

Litterae tuae Madri[llis], nescio quibus (neque enim in catalogo nostro uspiam sunt), 17 die Xbris datae, redditae mihi sunt Craccoviae ab aegritudine decumbenti III Idus Martii. Eas attulit doctor Borg, quem tu, ipse vicissim te, reverendum scribitis, ego nec utor nec moveor eiuscemodi epithetis, ut nosti, ne mutuum muli scabere videantur, habeo tamen eundem Borg inter praecipuos meos, ipse me vicissim observare videtur, quod litteras meas vos ambos oblectasse scribis. Id ego miror, cum nec ego ipse, nec litterae nec quicquam meum eius generis est, ut quempiam oblectare deberet, nisi forte leunculum meum, qui mecum continuus est. Sed cum haec lactucae eiusmodi labra nactae sunt, quae oblectabunt, gratulor ergo mihi. Res est nova nonnihil ergo sumus, sed quid prodest, nescit sacculus ista meus etc.

Addidisti, depinxeras omnia, graphice etc. Dispeream, si unius voculae, quam ad te tunc scripseram, recordor. Sed quia abiens sic iusseras, ut videlicet ad te scriptitarem idemque litteris tuis et Veneciis et Neapoli ad me datis repetieras, mos gerendus erat tibi, non enim es nescius, quam in amicitiis fovendis et conservandis sum ardens et obsequens, et plus freno quam calcaribus egens, sinceris praesertim et non fucatis, cogor enim Trasonem agere et de me ipso praedicare, cum alias nemo me laudat praeter Petrum meum etc.

Scribis te et bene habere et pancratice valere, gratulor tibi, idque ut scirem a multis diebus me summopere desiderasse scias, nam ab eo tempore, quo cum Syradiensi palatino Lugduni coieras et de eo conventu litteras ad me dederas, nihil de te audivi ideoque nec percontantibus de rebus tuis respondere potui, percontabatur autem ut plurimum Dorothea tua et cetera.

Cupio te eo ipso, quo scripsisti, modo valentem ipse valens brevi videre, tametsi de valetudine mea quid certi ad te scribam, nondum habeo, sed neque refert. Id populus curat, scilicet valeat Szamboczski, necne. Illud scito decem hos continuos menses a medio ferme Iunii incipiendo, videlicet contra Turcos proficiscens, in itinere ipso usque in hunc diem cum aegritudine me colluctasse et aegrum cum hostibus concurrisse, nunc Deo gratia et medici promittunt et ipse sentio mihi melius fieri. Ob hancque causam neque Petrkoviam ad conventum (qui in fine Decembris ortus ad finem Februarii duravit) principem secutus eram, quin Craccoviae Galienos et Avicennas et Rases vorans loculosque exhauriens remanseram, indignante baccalario ac defalcante. Quae in litteris tuis mihi praecepisti, peregi omnia praeter unum, quod quale est, infra significabo.

Scias Gdanum tuum, immo Prussiam ferme totam verbum Dei purum et Evangelicam doctrinam, repudiatis patrum (nescio quorum) traditionibus, amplexam et iureiurando obstrictam, verbo Dei et regis Poloniae, domini sui (ad extremum usque spiritum) imperio parere, si quis contra ierit, eum capitis damn[ar]i, novos magistratus quoque deiectis veteribus, creasse, solo Phillippo Bischoff et magistro Georgio in dignitate sua relictis. Capita constitutionum suarum in articulos (ut vocant) digesta regiae maiestati sunt missa. Cum salvus redieris, invenies novam prorsus faciem urbis et gregis tui, cuius proposito si te non attemperaveris, parum proventus ab ovili reportabis, tametsi ad eam animorum mutationem in institutis patrum retinendam. Missi sunt legati Zakrzewski et Opalenyski, publicanus alter eorum ad obeundum hoc munus non ineptus apostolus etc. Nondum redierunt et vix adhuc eo pervenerunt.

Fridericus, dux Lignicensis, et Georgius marchio, sunt hic, sunt et totius Prussiae dynastae praeter Culmensem palatinum. Agitur maximo nisu de concordia inter magistrum et regem. Quibusnam condicionibus ea concordia tentetur, nobis, qui foris pergraecamur, non satis liquet. Ego me usque in hesternum diem domi continui, censentibus medicis, heri vesperi invisi ducem Fridericum, qui mox et de te et de rebus tuis percontatus est. Respondi, ut me decuit. Is mihi visus est parum spei habere, rem ita posse transigi, ut ab ipsis instructa est. Hodie accersiti fuerunt ambo pacificatores ad consilium et mox dimissi, interim consultatur in Gallipede, dum pacificatores prandent, et ego haec scribo hora quasi XX. Atque ita, mi Ioannes, quis eius fabulae exitus futurus est, te certificare non possum, quamquam sciam tibi vehementer gratum fore, si conclusionem scires, sed a me id fieri nequit, non prius enim ista in vulgus efferentur, quoad in consilio transacta fuerint. Veredarius autem iste sive postarius , qui has litteras auferre debet, aut hodie aut cras mane abiturus hinc dicitur, quare cogor iamiam has nugas in fasciculum conicere.

De futuris rebus nostris facile est divinare: imminent Turci et Tartari et praeterita quidem aestate cecidimus eos, utcumque nunc quomodo succedet, Deus scit. Non deesset argumentum non epistulam sed volumen scribendi, sed ob imbecillitatem corporis, quam ex diutina aegritudine contraxi, vix haec exarare potui.

De fratre tuo non dubito, quin tibi doctor Bork scribet. Si huc venisset, fecissem, quae iusseras, etiam si episcopus fastidisset, ego eum aluissem, nisi forte sordida rura et humiles habitare casas mecum dedignatus fuisset.

Nudius tertius allatae huc erant marchioni a regina Hungariae litterae, in quibus significabatur regem Galliae a caesarianis vivum captum exercitumque eius caesum et fugatum interfectis in acie XIIII milibus, sed nondum plena fides eis habetur. Exspectamus itaque, si quid certioris fama affluxerit. Tertius noster ... cetera integer tamen vitae etc. Ideo ferendus immo ...ndus de istis, quibus te commendari a me voluisti ...uid tibi in mentem venerit, neque ego umquam perspiciam ... tantopere familiarem extitisse et ipse ab hoc grege ... prorsus semper submovebar, subiissem tamen eos ade...mendi om{m}nem molestiam et indignitatem (tantum te amo). Si ... commendationem meam apud eos aliquod pondus habituram existimasse[m] sed percellebat afflatu quodam me ab eis non magni fieri ... et a commendatione supersedi, ne in vacuum currerem. Tu, pro tuo in me amore, non negligentiae meae, quominus id fecerim, adscribes, sed iustis causis, quarum unam iam quidem tenes, reliquas cum te Deus nobis reducere fecerit, intelliges. Si veniens te moribus et laudatissimis institutis eorum accommodaveris vel addixeris, commendatissimus eris etiam nemine te commendante.

Vale felix et, quod dudum fecisti, me ama te non ficte te(!) amantem.

Iterum vale.

Craccoviae, XIIII die Martii 1525.

Tuus Ioannes Szamboczski

Postscript:

Cum te (Deo propitio) aura huc devehet, memento byretum aliquale ad tegendum caput meum in sarcinas tuas conicere. Fateor quidem nonnulla ex liberalitate tua habere, sed (Deo gratia) non sum adhuc tam egens, ut tibi non omnia reponere possem etiam cum faenore, si te id velle animadvertero.

Vale.