» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2510

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-11-05
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 491-496 (439-444)

Prints:
1HE 1 No. 98, p. 116-118 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1618, p. 444

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

BCz, 1618, p. 439

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quod sibi odiosa quaeque tribui scribit Reverendissima Dominatio Vestra et se nescio quibus de rebus insimulari written over eeii written over e, de iis ego comperti nihil habeo. Sed et reverendissimus dominus bono eam esse animo iubet. Cui cum legissem schedam Germanicam et ad verbum prope interpretatus fuissem, satisfaciebat illius animo. Neque dubito, quin s(erenissimae) or s(acrae)s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae) maiestati regiae, ad quam sub id ipsum tempus properabat, ea, quae in scheda continebantur, retulerit. Quod voluit Reverendissima Dominatio Vestra quadam cum acrimonia responderi dominorum consiliariorum litteris, id factum, ac vereor, ne animi eorum offendantur. De appellationibus molesta fuit s(erenissimae) or s(acrae)s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae) maiestatis regiae postulatio dominorum, quam ex eo profectam interpretabatur, quod aegre tulissent, rescissas fuisse aliquot ab eis latas sententias. Quorum causae huc per appellationem devolutae sunt, ex iis nonnulli graviter questi sunt: cum ad comitia ventum esset, neque processus lectos, neque partes auditas esse, sed simul, ut constitit, quid esset a Gedanensibus decretum, id ipsum esse statim confirmatum; quod se gravioribus rebus occupatos dicerent domini consiliarii, quam ut eis vacaret de cineribus, de wagenschosz, knarrholtz, vaszholtz et id BCz, 1618, p. 440 genus aliis cognoscere. Mihi mandatur provincia processus legendi, plena certe laboris et molestiae. Refero ea, quae legi reverendissimo domino. Et certe ita mihi videtur adhuc iudicatum, ut nulli facta sit iniuria.

Duae controversiae rescissae sunt proxima aestate, quae tres habebant conformes, sed magna hidden by binding[a]a hidden by binding certa ratione. De cineribus una inter Ioannem Kun appellantem et Winoldum Funf. Habuit hic tres conformes pro se: sed quae nitebantur unius tantum hominis hidden by binding[is]is hidden by binding, et eius Rutheni iniurati, testimonio, qui alio in iudicio iuratus fefellerat. Et tamen hoc ipso testimonio non plus quam hidden by binding[m]m hidden by binding quinquaginta quattuor lasti dicebantur accepti, et centum ut solveret reus fuit hidden by binding[t]t hidden by binding pronuntiatum. Interrogatus fuit a me Winoldus, ubi esset vel minima nota in processu eius rei, quod centum deberentur; datus est ei processus, ut quaereret atque hidden by binding[e]e hidden by binding altero die ostenderet; nihil ostendit. Quid hidden by binding[d]d hidden by binding hic aliud facere oportebat s(erenissimam) or s(acra)s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acra) maiestatem regiam cognita causa, quam quod fecit?

Altera fuit controversia inter Ioannem Heidebrecher hidden by binding[her]her hidden by binding et Martinum Hermensdorf. Habuit ille tres conformes decretumque fuit, ut reus dominium probaret, cum actori incumbat probatio, ei praesertim, qui agit rei vindicatione, et in re dubia semper sit melior condicio possidentis. Si itaque, quod ius postulabat, hoc decretum est, non esse videtur id acerbius ferendum. Sed de his BCz, 1618, p. 441 non est meum fortasse scribere, nisi quod reverendissimus dominus iussit, ut quamobrem bis tres conformes rescissae sint, Reverendissimae Dominstioni Vestrae perscriberem. Est hic animadversum, praeter unam causam domini Ioannis Holstein, esse in aliis fere semper decreta Gedanensium confirmata. Unde suspicio orta est non temere vociferari nonnullos, processus in iudicio non legi, sed res tantum iudicatas attendi. Haec ego pro meo erga Reverendissimam Dominationem Vestram studio et observantia celare illam nolui. Dominus Ioannes Holstein quantum adhuc cognoscere licuit, iustam causam habere mihi videtur. Cui affuturus sum libenter, quantum potero. Quod postulavit mandatum Reverendissima Dominatio Vestra, id ei mittitur.

Plaustra rerum novarum mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae. Exspectatur in horas domini castellani Posnaniensis adventus et is afferet fortasse aliquid. Horrenda haec nova initio perturbaverant animos nostros, sed in venatione fuerunt, ut audio, satis hilares, ne nunc quidem ullum est animi perturbati signum. Pedem hinc moturi non videmur neque ad comitia profecturi. Adeo arridet nonnullis in hac terra commoratio, ut sint, qui etiam aestatem insequentem hic nos posituros affirment. Sapia manet in arce superiori et manebit fortasse multorum opinione diutius. Est in eo castello sacellum divi Martini, cuius ego sum praeb written over ppbb written over pendarius. Edictum mihi est, BCz, 1618, p. 442 ne statum ibi sacrificium fieri permitterem, verum id alio transferendum curarem. Qui ad limites ms. regundos reg. regendosregundosms. regundos reg. regendos erant profecti, rebus infectis redierunt. Queruntur occupatam esse per illustrissimum dominum ducem magnam hidden by binding[am]am hidden by binding terrae partem ad hunc ducatum pertinentem hidden by binding[tem]tem hidden by binding. Dominus dux missurum se legatum promittit, qui doceat sua culpa factum non esse, quod hidden by binding[od]od hidden by binding rebus infectis discessum est.

In castro Barensi praesidium est caesaris. Quod non hidden by binding[n]n hidden by binding ignorat procul dubio, proscriptionis causa hidden by binding[sa]sa hidden by binding suspensa est. Sed inductum iri decretum hidden by binding[m]m hidden by binding hoc et antiquatum, per serenissimum dominum Romanorum regem spes ostenditur. Postulavit praeterea frater reverendissimi domini, ut certus dies praefiniretur maiestati reginali, quo ius suum ad ducatum Mediolanensem commonstrare posset. Quod quidem obtinuit hidden by binding[it]it hidden by binding.

Praeterea nihil attulisse videtur, praeter disceptationes de religione, quarum iustum est volumen. Habere, opinor Reverendissimam Dominationem Vestram, dominus Ioannes a Lasco Vratislaviam venit: a fratribus, ut se convenirent, postulat. Scripsit litteras ad reverendissimum dominum Vladislaviensem; quarum exemplum huc missum non est, verum ita dicitur subscripsisse: “Ioannes a Lasco, nuper multis titulis insignis, nunc nudus nudi hidden by binding[di]di hidden by binding Iesu crucifixi servus”. Aliud quod scribam in praesentia non est.

Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac Deum precor, ut eam diu BCz, 1618, p. 443 servet incolumem ac felicem.

Vilna, Nonis Novembribus 1541.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

De Alexandro nihil habeo praeter id, quod scripsit ad me dominus Gantckowski, cuius litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto.