» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2575

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1542-06-29
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-07-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 497-500 (445-448)

Prints:
1HE 1 No. 114, p. 126 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz 1618, p. 448

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo

BCz 1618, p. 445

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Redditae mihi sunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus spem nobis ostendit sui ad nos adventus, atque una accomodari sibi cupit de habitatione commoda non procul a reverendissimo domino meo Plocensi. Quas litteras cum se Mauricio dedisse scribat, hactenus a nobis visus non est, neque satis mirari possum, quid illo sit actum. Qui eas reddidit, famulus fuit reverendissimi domini archiepiscopi; Lovicii se accepisse dicebat. Sed neque cubicularius comparet, cui se Mauricium adiunxisse scribit Reverendissima Dominatio Vestra, quod magis etiam nobis mirum accidit. Qua de re vero maxime misit Mauricium, ut quantocius certior fieret, qui nuptiis dies dictus sit, nihil adhuc ea de re constitutum esse sciat.

Ceterum heri venerunt a serenissimo domino Romanorum rege legati: dominus Sigismundus ab Erberstein et dominus Adamus Caroli. Ex iis certi aliquid cognoscemus ac primo quoque tempore perscribentur omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae. De domo curae futurum est reverendissimo domino meo Plocensi et mihi una. Plura per Mauricium, quem exspectamus cupide.

Cracovia, tertio Calendas Iulii 1542.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servi servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Sandomiriensis

Postscript:

BCz 1618, p. 446

S(erenissima) or S(acra)S(erenissima)S(erenissima) or S(acra) maiestas regia in ipso suo Cracoviam ingressu consueto morbo suo laborare coepit, quae causa est, quod hic Absalon diutius detinetur. Sed iam, Deo sit gratia, convalescit hidden by binding[it]it hidden by binding ita, ut brevi absolutum iri sperem. Qualem cupit equum Reverendissima Dominatio Vestra, difficile hic est reperire, hoc praesertim tempore, quo sibi quisque optimos equos curatos vult.

Omnia mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae exposui reverendissimo domino hidden by binding[omino]omino hidden by binding meo Plocensi. Suo tempore curae illi sunt futura, cum regia maiestas fuerit confirmatior. Plura scribam per Absalonem aut per Mauricium. De Alexandro, quae acta sint, ex inclusis ad me litteris cognoscet, quas domino praeposito mitti, mihi postea remitti velim.