» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2792

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-02-06
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 41

Prints:
1HE 1 No. 182, p. 174-177 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quod litteras meas non reddiderit magister Iacobus, facile patior. Vana enim erant, quae scripseram de rege Galliae, quamvis a magnis auctoribus profecta. Neque aliud in illis quicquam continebatur, quod ei credere non audebam. Sciebam obiurgatione non offensam iri Reverendissimam Dominationem Vestram, quam dubium non est invitam fecisse, ut una cum aliis dominis consiliariis pro Gedanensibus intercederet. Atque ideo ad eum modum scriptae fuerunt litterae, quod ita placiturum Reverendissimae Dominationi Vestrae putabam eorum, quae in nuptiis facta erant, memor, cum similiter pro citatis intercederetur.

De Pucensi negotio fuit hic mihi cum syndico magna disputatio. Visus est iam concedere, quod quae litterae sunt datae ante 1491, non multum faciant ad causam Pucensem. Sed ea re maxime gravatos esse Gedanenses affirmabat, quod eis appellatio permissa non esset, quodque ut bonis pendente appellatione cederent, postulatum ab eis esset contra omnem iuris formam. Cum legibus cautum sit non prius teneri quemquam ad cedendum, quam a supremo iudice de ipsa esset appellatione cognitum.

Respondi illi: non nisi patriis legibus subiectam esse velle serenissimam maiestatem regiam, quae nullum in terris agnoscit superiorem. Audivi autem ex ore maiestatis regiae, cum diceret, per omne id tempus, quo regnat feliciter, numquam aliter observatum fuisse, nisi ut simulatque iuxta commissariorum decretum essent summae numeratae, possessio regiae maiestatis nomine acciperetur, non obstante quavis appellatione, cui locum quidem dari, sed possessionem nihilominus adiri. Porro si quid deberi a maiestate regia plus constaret, quam esset a commissariis decretum, de eo postea maiestatem regiam satisfacere solere etiam post recuperatum pignus suum. Cuius fides eiusmodi est, ut etiam absque pignore credi ei possit. Sed si vellet iure caesareo causam disceptari, cautum esse legibus imperatoriis, ut fructus ex pignore percepti in sortem computarentur. Quibus si parendum sit, non modo non deber[i] quicquam a maiestate regia, sed ab ipsis potius Gedanensibus quadraginta quinque millia numeranda venire. Aut ergo iniquum videatur numerari a principe sexaginta millia, cum sex millia tantum acceperit, aut, si hoc aequum censent, aequu[m] et illud putent, hoc sibi principem in bonis suis, quae pignori dat, magno eius, q[ui] possidet, fructu, privilegium reservare, ut cedat pignore, qui possidet, post pecuniam [ex] decreto commissariorum numeratam, ac sine pignore deinceps, si quid sibi deberi adhuc putat, id a maiestate regia repetat, quae nulli, quod suum est, aufert. Aut in utroque caesareis, aut in utroque patriis legibus obtemperetur.

Hic ille negare volebat esse pignus, sed magis possideri censum in vim reemptionis. Cuius tamen in litteris nulla fit mentio, sed simpliciter scriptum est: „Obligamus”.

Postea cum de Pucensibus bonis quod diceret, non haberet, ad Dirssaviensia deflexit orationem, quod ea absque iusto titulo maiestas regia possideret, cum penes Gedanenses esset diploma, quo testatus sit divus parens maiestatis regiae, quod omnes summas in Puczko obligatas transferret in territorium Dirssaviense.

Ad haec ego respondi: Sero nunc de Dirssaviensibus bonis eos disceptare velle, cum ante viginti annos redempta sint, qui certe iustus est titulus, quod suum enim erat ac pignori datum redemit maiestas regia.

„At, inquit, communitati sunt obligata bona, cum uni tantum civi pecunia sit per maiestatem regiam numerata”.

Respondi: mihi non constare, quo iure civis ille Dirssavia[m] possederit; sed illo tempore produci litte[ras] oportuisse, quas nunc producunt; sed si tamen peculatum aliquem civis ille commis[it], si quod publicum erat, sibi privatim usurpavit, contra heredes illius actionem instituerent, contra maiestatem regiam, quae non vi sed pecunia possessoribus numerata, quam Constellatus accepit, post tam diuturni temporis silentium se iam agere non posse.

Tum ille: „Magnum esse, dixit, murmur in populo contra eos, qui pecuniam acceperunt”.

Longum esset omnia perscribere, quae saepe multumque inter me et syndicum sunt tractata. Sed de territorio Dirssaviensi si quid cognitum habet Reverendissima Dominatio Vestra, vellem, perscriberet, nam ego parum admodum cognovi. Contendebat syndicus, idem esse Pauczko, commendatoriam et officium magistri piscaturae. Cum ego contra dicerem, quaerebat, quid ergo putarem esse officium magistri piscaturae. Respondi: „Hel”, ita enim paulo ante acceperam ex Christophoro a Schedlin, qui se mihi multa ad causam pertinentia missurum promisit. „Quid vero, inquit, commendatoriam?”. Respondi: „Quod vulgo vocant Pfundczoll et quicquid praeterea possident Gedanenses ultra id, quod habent in privilegio suo perscriptum”. Visus est hoc responso meo non leviter perturbari.

De oratore caesaris deque litteris scripsi antea Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cognoscet etiam ex reverendissimi domini litteris nonnulla. Sed unde Volscki habeat, pervelim scire, videtur enim non esse prorsus commenticium.

Si fuisset vicepalatini nomen designatum, nihil contra mentem Reverendissimae Dominationis Vestrae accidisset. Nunc ita evenit, ut sollicitante fratre Felicis von Alden, qui servit, opinor, domino Vladislaviensi episcopo, mitteret ad me Reverendissimus Dominus eum ipsum cum quodam regio secretario, ut scriberem surrogationis litteras, in gravioribus causis domino castellano Gedanensi, in levioribus vero Felici von Alden, cum nemo prius mecum ea de re. Sed si scivissem aliquid de voluntate domini cast[ellani] Elbingensis, facile impedire licuisset, neq[ue] dubito, quin is obtinuisset. Sed iam acta r[es] est.

De rege iuniore, Deo sit gratia, perferuntur in dies iucundiora, quod magis atque magis ardeat amore suae coniugis et summa sit in[ter] eos benevolentia. Dotem exspectamus in horas et integram numeratam iri promittu[nt].

De schola vicini habebitur consultatio. Se[d] insanire videntur nuntii Maioris Poloniae, qui hoc agunt magno conatu, ut ne deincep[s] edicta regia contra eos edantur, qui vel mittunt in Germaniam liberos, vel in haereticorum scriptis versantur, sed liber[um] esse cuivis volunt et mittere filios, quo velit, et quidvis legere. Quid sit futurum, videbimus. Exspectatur in hora[s] adventus domini castellani Posnaniensis.

Sunt hic legati domini ducis. Quattuor petu[nt]: ut inducendae proscriptionis causa mittatur aliquis ad caesarem; ut a serenissim[o] rege iuniore Magni Ducatus nomine iusiurandum exigatur; ut a sententia domini ducis ne fiat appellatio, ut subdit[i] eius insolitis vectigalibus ne gravent[ur]. Nondum tulerunt responsum.

Quae in sch[eda] scribit Reverendissima Dominatio Vestra, dolenter accepi. Qui a Ve[stra] Reverendissima Dominatione, idem et a me factus est alienior. Sextus iam agitur mensis, cum nullas a[b] eo accepi litteras. Nuper tamen redditae mihi sunt unae, quibus commendat cuiusdam negotium. Iis manu sua non subscripsit, suspicor extortas esse ab in[vito]. Sed neque in aula, quod quidem ego scia[m], scribit cuiquam.

Dominus castellanus Gedanens[is] scripsit ad me, ut rationem placandae regiae maiestatis illi describerem. Respondi: me aliam nescire, nisi ut voluntarii cederent, quod inviti nihilominus essent facturi. Totam causam illi copiose perscripsi, quod null[o] iure niterentur, docui. Spero in dies ab [eo] responsum, inde quam gratum fuerit me[um] consilium, intelligam. Suspicor non defuturos, qui eos adiuvent, non modo ut commendatoriam et officium magistri piscaturae , sed ipsa etiam bona Pucensia retineant, quae ut dominus castellanus Elbingensis habere queat, mihi maximae curae est, de reliquis quod volent, statuant. Sed si volet rebus suis dominus Elbingensis consulere, ipse huc veniat, „urget enim praesentia Turni”. Ipsa vero si huc advolaret Reverendissima Dominatio Vestra, non dubitarem, quin illius arbitrio agerentur omnia.

Litterae iam in urbe sunt redditae sanctissimo domino nostro, ita enim scripsit mihi nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius fasciculum litterarum mitto. Ex eo abunde cognoscet omnia.

De burggrabiatu scripsit reverendissimus dominus. Quid sit sperandum, nescio. Si ipsa non venerit Reverendissima Dominatio Vestra, tum committat domino castellano Elbingensi, ut is agat cum serenissima maiestate regia. Ego quantum potero, tantum etiam apud reverendissimum dominum instabo atque urgebo. Plura per occupationes non licet. Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, octavo Idus Februarii 1545.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Quod Mauricius hic tam diu commoratus est, primum invaletudo mea dierum aliquot in causa fuit, deinde undae istae negotiorum, quibus in comitiis iactamur. Diu quaesitum cum esset tempus legendi schedam serenissimae maiestati regiae, vix tandem inveniri aliquando potuit. Vestra Reverendissima Dominatio boni moram hanc consulere dignetur.