» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2831

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-05-20
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 543-546

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo et observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et observande.

Salutem et obsequiorum commendationem.

De palatinatu Pomeraniae laboratur a me diligenter, ut eo dominus castellanus Elbingensis potiri queat, sed sunt, qui impedire conentur, quod fas esse non putent eum, qui thesaurarius est, palatinum fieri. Sed ego tamen, quid futurum sit, divinare non possum. Suspicio tamen est, cum duo superstites palatini aegri sunt, tertium quoque datum iri, qui laboret ex pedibus. Nam per eos nunc distribuuntur honores, qui, quid expediat provinciae, non putant attendendum, dummodo palam fiat omnibus, quantum ipsi auctoritate valeant.

Erga dominum Schewka videtur favorem suum declarare maiestas reginalis, sed pugnat cum illa primas. Uter vincet, videbimus, sed si nolet illa, vincet nemo.

Factum iudicis Culmensis non probatur sacrae maiestati regiae, cum praesertim idem ille palatinus Culmensis, quem ad se litteras dedisse scribit Reverendissima Dominatio Vestra, scriptis litteris ad maiestatem regiam, graviter de eo questus sit. Itaque iussus est in proximis comitiis coram dominis consiliariis terrarum Prussiae rationem eius reddere.

Patruelem Reverendissimae Dominationis Vestrae etsi ingenti caterva oneratus, suscepi tamen non invitus. Casparis Hannovii opera libenter utor, video enim esse adolescentem et singulari fide, et eruditum, et solertem, atque industrium.

Quae mihi impingi scribit, falso impinguntur, nam non modo purpuram, sed ne ipsum quidem summum pontificatum invideo cuiquam, neque, quominus potiatur, impedio.

Constellatus habet, quod gloriari possit, nisi forte gloriandi materiam illi adimet, quod scriptum est, supplices regi suo fuisse. Qua re plurimum esse putant de civitatis istius aut de sua potius maiestate detractum. Omnia iuxta praescriptum illius acta sunt. Cum ad expeditionem ventum fuisset, hic quoque praescribere volebat, sed ei non cessit ex sententia.

Opto Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere. Cuius me fraterno amori commendo.

Datae Cracoviae, XX Maii MDXLV.

Vestrae Paternitatis servitor obsequens Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius

Postscript:

Scriptis iam litteris datus est palatinatus ei, cui desponsatus pridem erat, domino castellano Culmensi, castellanus Culmensis designatus est dominus thesaurarius, Elbingensis dominus Czema, Gedanensis dominus Dzialinski, burgrabius, quem Reverendissima Dominatio Vestra voluit, dominus Schewka.