» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2837

Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-06-13
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 247, p. 393-396

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 235

Prints:
1Starożytności p. 76-77 (excerpt in Polish translation)
2ZAKRZEWSKI 1909 p. 308-309 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, Domino, [domin]o Ioanni episcopo Varmiensi ... [s]uo colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Salutem et servitiorum commendationem.

Non necesse fuit Reverendissimae Dominationi Vestrae aliquam excusationem afferre, quod Reverendissima Dominatio Vestra nihil litterarum ad me per priorem nuntium dederit. Tantus ego non sum, ut id ab illa requiram, et ipse officium meum non feci, qui nuntium Reverendissimae Dominationis Vestrae abire hinc sine litteris praetermiserim, sed et occupatior tum fui, et nihil eiusmodi erat, quod scribi ad illam digne potuisset.

Sed et nunc, quid scribam, aliud non habeo praeter id, quod serenissimus rex iuvenis Cracoviam venit in vigilia Sacratissimi Corporis Christi bene valens ac incolumis. Rex pater et regina cum filiabus in templo maiore in arce illum exceperunt et amplexati sunt. Nos itidem canonici oratione non inculta, non longa illius maiestati felicem adventum gratulati sumus idque sine antistite nostro. Is tunc domo non prodierat nec in templum, nec obviam regi. Ficticiam habebat aegritudinem, similiter et dominus Petrus Opaleniczki. Hodie demum XII Iunii e latebris prodierunt. Varie de hoc homines loquuntur. Et serenissimus rex iuvenis, et curia sua tota scivit id ita constitutum esse, dum adhuc esset in media via, ambos hos dominos ex composito aegrotaturos, regi obviam non progressuros, nisi nona demum die post adventum suae maiestatis. Aiunt, quod teste conscientia et metu operum, quae adversum hunc dominum suum fecerunt, timent sibi non mediocriter. Nullus aulicorum regis iunioris ivit ad domum archiepiscopi salutatum illum. In convivi <i> s, ad quae vocatur frequenter, cum provocantur poculis, ut in salutem archiepiscopi bibant, non assurgunt, non honorem faciunt, pocula non accipiunt, bibere dedignantur aulici regis iunioris. Quod homini vano atque ambitioso sane perquam molestum est. Sperni incipit hoc monstrum sacrorum. Quid credit futurum Dominatio Vestra Reverendissima, cum serenissimus rex filius imperium Regni in manus sumpserit, qui cane peius et angue frascarios istos odit ?

Quarum rerum gratia serenissimus iuvenis rex huc venisse dicitur, earum adhuc nihil factum videmus. Nam cum patre rege non nisi semel adhuc sese concluser[ant] ceteris omnibus semotis praeter episcopum Plocensem, de quo uterque rex est optime persuasus. Cum matre etiam non <n> isi bis una erat in secreto conclavi idque breviter admodum. Armat sese mater in filium, sed causam iust[am] nullam habet illum incusandi. Quarum tamen haec maxima una esse creditur, quod Lithuania eo illic dominante ac recta iudicia faciente caput erigere et reviviscere dicitur et quod honor ac reverentia illa Lithuanica, qua sese regina efferebat, omnis ad filium est conversa. Incredibile est dictu, quam ab omnibus ametur hic iustus rex iuvenis. Dominus Tarnowski ex suo in illum amore cum quingentis primariae nobilitatis viris obviam illi progressus est. In bonis suis quattuor diebus illum lautissime cum tota curia tractavit, ingentia munera dedit eaque pleraque militaria et oratione diserta ac prudenti ad iustum imperium cohortatus est. Quod ille ab eo cupidissime audivit. Non est meae facultatis aliquid in laudem huius boni regis vel dicere, vel scribere, sed egregia specimina virtutum, probitatis, iustitiae, recti iudicii, vigilantiae, sobrietatis, religionis, pulchre ostendere coepit. Speramus et Deum rogamus, ut his initiis cetera responondean[t] in aetate posteriore.

Sed nihil est ex omni parte bea[tum]. Habet hic optimus rex, quod eum excruciet, nempe uxoris gravis infirmitas, quae a caduco infestatur . Dominica enim Iudica praeterita ad horam decimam correpta conciderat, hoc ipsum passa et sequentibus diebus. Occultatur hoc ab hominibus, sed rex ipse vocato me ad se haec mihi narravit ac mandavit, ut magistros ac astrologos convenirem, ut perquirerent illi ex fatis et nativitate ac constellatione reginae, an haec aegritudo esset ei ingenita, an vero ex causa aliqua accidentali, et an curari posset. Nihil adhuc astrologi responderunt. Scripsitque serenissimus rex iuvenis ad socerum, ut medicum aliquem suum ad illam mittat, qui et curationi illius intendat, et simul testis sit nihil in serenissimo rege desiderare hac in re posse. Vehementer ea aegritudo nos omnes, qui huic optimo regi, optimae reginae bene volumus, sed Dei voluntas sit, necesse est.

Dixit mihi quidam vir bonus, quod serenissimus rex Angliae habeat hoc donum Dei, quod a tali passione liberantur hi, quibus ille anulum suum consecratum donaverit. Si id Reverendissima Dominatio Vestra umquam audivit et verum esse scit, oro atque obsecro, ut id vel mihi, vel ipsi regi quamprimum significet, vel anulum hunc quamprimum impetret huic nobilissimae reginae mitti. Scio enim, quod ex Gdano frequentissimi in Angliam navigant.

Principes nostri XV Iunii ad Niepolomice venatum ibunt. Ibi fortasse loco venationum expostulationes aliquae, irae et reconciliationes erunt. In crastino sancti Ioannis Baptistae serenissimus rex iunior hinc discedit, primum ad Cząstochowa voti persolvendi gratia, inde ad Pyotrkow, Varssoviam, Lomsam, Tykocyn, Grodnam ac postmodum Vilnam iturus. Dominus Deus gressus et actus eius omnes prosperare dignetur.

De Turcis, Hungaris, Almanis, Italis nihil nunc audimus. Plerique scribunt et credunt, quod concilium caesare cogente congregabitur.

Litteras reginalis maiestatis Reverendissima Dominatio Vestra ad dominum Werde[n] transmittere dignetur. Sunt parvi momenti de rebus mercatoriis, de pannis, de auro coemendo pro moneta.

Dominationi Vestrae Reverendissimae ago gratias maximas, quod me gratia sua nihil de se meritum complecti dignatur. Cui vitam longam et omnis felicitatis incrementa ex animo precor.

Cracoviae, XIII Iunii 1545.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski canonicus scripsit

Postscript:

Exuratur haec epistula inepta.