» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2857

Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS
Rome, 1545-08-15
            received Wormditt (Orneta), 1545-11-15

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 567-570

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia [episcopo] Warmiensi etc., domino suo clementissimo

Reverendissime Praesul, clementissime domine.

Salutem ac summam omnium rerum felicitatem ad humillimam servitiorum meorum commendationem.

Est in cursu iterum atque diligentissima trutinatione * apud ω, cui posteriores Σ litterae 27 Aprilis datae equidem gratissimae fuerunt et opportunissime redditae sunt propter eandem *, quam, modo in manibus habens, fideliter tractat, et ob quam ego quoque nunc usqueadeo distineor, ut binis Σ litteris, quarum alterae, quibus coniunctae erant illae ad ω sexta huius, alterae, per Absalonem Reÿman missae, 13 eiusdem mihi redditae sunt, respondere adhuc nihil valeam. Sed cum nudiustertius et a doctore Hosio breves litteras accepissem, quibus me certiorem fecit Π per quendam cardinalem Cortesium et doctorem Andream litteras salvi conductus a regia maiestate petere, quo sibi liceat tuto rursus domum redire, ad hoc nunc tantum, nulla interposita mora, cum doctori Hosio, tum etiam Reverendissimae Amplitudini Tuae rescribendum putavi, utcumque in maximis occupationibus et summa temporis angustia possem, ne eum salvum conductum Π a regia maiestae concedi ullo pacto pateremini ob multas et gravissimas causas, quas Reverendissima Amplitudo Tua ab exemplo litterarum mearum ad doctorem Hosium datarum fusius cognoscet, quod istis est coniunctum. Et quamquam non dubitem, quin Reverendissima Amplitudo Tua per se facile perspiciens, quid huiusmodi salvo conducto(!) Π veretur, ne illi a regia maiestate concedatur, iam fideliter dissuaserit, tamen veritus, ne in ea re sententia etiam mea cumprimis desideraretur, qui praesens Romae existens melius omnia comperta habeo eandem celerrime his scriptis et missis litteris indicare volui etc.

Non est, quod vel male factum arbitretur, vel aeqre ferat Reverendissima Amplitudo Tua ad Ꞃ in R ius esse translatu[m] et in hanc rem omnia necessaria apostolica diplomata expedita esse et missa, quandoquidem res nec aliter fieri potuit, nec melius. Id quod etiam ipsamet Reverendissima Amplitudo Tua fatebitur, spero, ubi e[a] ipsa diplomata measque litteras acceperit, quas copiosissimas paenultima Maii ad se dedi. In quibus fuse descripsi, quo ordine in possessionem Ꞃ induci possit et debeat R quodque hoc non modo vigore eorum apostolicorum diplomatum, sed etiam ordinaria sua auctoritate, ut fiat, curare queat, custode et aliis omnibus invitis. Quo regias litteras, si necessarium videbitur, insuper addere licebit, ne omnino hiscere aliquis audeat in illo triumvirali P, ubi hoc solum cavendum est, ne i...co toto processu R procurator, vel O quicquuam aliu[d] agat, quam quod modeste praescriptis a me verbis possession[em] petat. Cetera vero omnia a Reverendissima Amplitudo Tua ordin[a]ria potestate fiant et institutus erit R iustissime et rectissime.

Absalon Reyman Romam non v[e]nit, sed, missis ex Augusta Vindelicorum ad me litteris, ibidem ad me responsum opperitur. De quo eiusque negotio et ceteris omnibus, quae nunc et temporis brevitas, et occupationum multitudo prohibet, scribam paulo post prolixius et ad reliqu[os] etiam amicos omnes, eorum litteris respondens, quibus singulis me excusatum cupio. Brachii executio optime fac[tum] est eamque magna cum laelitia intellexi, et simul etiam Langhannii in exsequendo imperterritum animum . Cui itidem postea cum gratiarum actione respondebo et Reverendissimae Amplitudini Tuae, quid nunc deinceps facto opus sit.

Interim tamen iam dispensationem semestrem ad duos canonicatus in omnem eventum ad quattuor adhuc alios menses extendendam curavi. Plura iam prorsus non possum. Sed ut Reverendissimam Amplitudinem Tuam cum omnibus sibi carissimis perpetuo sospitet ac fortunet Dominus Iesus, ex animo precor.

Romae, 15 Augusti 1545.

Reverendissimae Amplitudinis Tuae clientum nepotumque omnium infimus et deditissimus Gaspar Hannovius