» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2953

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1546-04-16
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-28

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 56

Prints:
1HE 1 No. 218, p. 210 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Hac ipsa hora reddidit mihi Psitacus litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, per quem fusius respondere licebit. Curabo autem, ut primo quoque tempore possit expediri. Video perturbata istic esse omnia, sed hic quoque non minus. Venit enim nuntius Turcarum caesaris, cum legatione quadam minaci. Nam latrunculi nonnulli incenderant Oczakow, stragem magnam ediderunt et pecora, et homines abduxerunt. Hic ille queritatur violatas esse indutias, dira denuntiat, nisi satisfactum sit. Qua ratione autem satisfieri sibi velit, nondum scimus. Posnaniensem episcopum habemus dominum Isdbienski. Alexander in portu navigat. In gratiam cardinalis protectoris se mirabiliter insinuavit, est primus homo in urbe. Utrum impetraverit salvum conductum, nec ne, nescio. Per Psitacum copiosius.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, sedecimo Calendis Maii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Mitto fasciculum litterarum reverendissimi domini Upsalensis.