» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3072

Piotr KMITA Sobieński do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1547-04-05
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-04-30

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 811-814

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1599, p. 814

Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensis ecclesiae etc., domino amico observandissimo

BCz, 1599, p. 811

Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice observandissime.

Salutem plurimam et amica officia commendata.

Cum alia pleraque cum domino palatino Pomeraniae hic, tum vero de unitate terrae Prussiae multum diuque coram egimus, etsi enim satis iusta atque honesta ratio illa fuit, ut ne membrum Regni alterum alterius calamitate pasceretur, sed ut omnia commoda perpetua aequabilitate in omnes Regni partes veluti e stomacho alimentum in omnia membra corporis diffunderentur, nihilominus praesens tempus, ut id fieret, non solum poscit, sed iam omnibus modis exigit, quo quam coniunctissime vivamus muniamurque concordia ac unitate, veluti quodam muro adversus omnem vim et ea moenia Turcarum, quae iam et in fundo serenissimi nostri principis passim aedificat, et in Moldavia, in Hungaria vero multo magis vi consecutus est. Ex quibis quidem praesidiis (horresco referens) in Regnum Poloniae non uno tractu, quod satis esse poterat, sed propemodum undique nullo prohibente ingruere poterint, et nos aut secum discordes, aut ab omnibus rebus imparatissimos et oscitantes opprimere (nisi Deus prohibuerit) poterit.

BCz, 1599, p. 812

Itaque quoad nobis libertas dicendi integra erit, nihil [...] hidden by binding[...][...] hidden by bindingtatum relinquemus, ut Prussia in nostro sen[...] hidden by binding[...][...] hidden by binding suum etiam adfore (quod longe absit) periculum, nisi contra barbarorum molem, dum tempus patitur, [...] hidden by binding[...][...] hidden by binding viribus quasi iunctis umbonibus consolidemur. Nam nihil fere residuum esse videmus, quod nos bene hidden by binding[ene]ene hidden by binding sperare iubeat. Etenim Turcarum imperator (ut l[...] hidden by binding[...][...] hidden by binding nuntiatum est) magna cum potentia in Hungariam aut in Viennam tendit utrique, nisi Deus obstet, exterminium hidden by binding[m]m hidden by binding allaturus, qui etenim illius potentiae se opponat, no[...] hidden by binding[...][...] hidden by bindingmus principibus Christianis funestissimo ac civili bello hidden by binding[lo]lo hidden by binding exhaustis ei tamen hucusque, ut aiunt, intentis. Ne vero a Prussia, a qua praesidium exspectamus, discrimen hidden by binding[imen]imen hidden by binding nobis amplius impendeat, evicimus iam tandem, ut [...] hidden by binding[...][...] hidden by bindingta eius hinc proscriberetur, secundum quod Vestra Reverendissima Dominatio ex[...] hidden by binding[...][...] hidden by binding domino palatino Pomeraniae, tum ex litteris edictisque regiis cognoscet hidden by binding[noscet]noscet hidden by binding. Etsi autem non videamus posse id fieri, sine a[...] hidden by binding[...][...] hidden by bindingomnium nostrum iactura, nihilominus praestat extempo[...] hidden by binding[...][...] hidden by binding BCz, 1599, p. 813 nunc, quam aeternum olim, si neglexerimus, damnum perpeti cum singulari levipendio nominis nostri coniunctum.

Quod restat, commendo me amori et favori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut me more suo redamet ac felix valeat cupio ab animo.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracovia, 5 Aprilis anno iustificationis nostrae gratuitae(?) 1547.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus Petrus Cmita, comes in Visnice, palatinus et capitaneus Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marescalcus etc. idem manu propria subscripsit