» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3908

[Ioannes DANTISCUS] do Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)
Braunsberg (Braniewo), 1545-01-29


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 7, k. 11v-r(!)
2kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 7, k. 11r (c.p.)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Doctori Hosio

Venerabilis etc.

Gratissimae mihi fuerunt cum exemplis missis Dominationis Vestrae litterae, quibus iam aliqua ex parte IX huius per Mauritium, cuius reditum in horas exspecto, respondi. Quod syndicus nihil aliud obtinerit, quam quod scheda exempli habuit, et quod frustratus sit in termino, quem legibus suis se extorsurum putabat et de se pollicebatur, libenter legi. Non item libenter hoc Constellatus cum suis audiet. In hac una missa citatione citatus est magistratus, ut etiam ad omnia alia obiicienda respondeat. Poterit igitur de commendatoria et aliis negotiis in rem regiam huius vigore agi. Notatos in scheda quovis tempore serenissima maiestas regia advocare potest. Sed de iis et aliis, quae scribenda essent, Deo bene favente, coram latius.

Dominatio Vestra pro sua in me benevolentia interea cum reverendo domino commissario tractet pro hospitio, et de adventu meo non omnibus significationem faciat, velim enim exitum meum hinc ad vos, quantum fieri potest, non ob leves causas servari secretius.

Responsum Dominationis Vestrae, quod illi dedit, qui consilium petivit, qua in re maiestas regia ob rebellionem posset reddi placatior, non vulgariter placuit. Quid hic in eo consilii datum est, scripsi novissime Dominationi Vestrae, vel, si recte memini, domino reverendissimo. Si maiestas regia, ut cepit, causam hanc serio pertractabit, erit maxime ex dignitate et commodo eius maiestatis, sin vero, sic agetur, ut prius eum citatis non ... [a]ntea scripsi, quod .... Quod de litteris imper[atoris] ... vanus rumor ad me ...dia, ea de re paul..., qui dicebat se ona... ... illos in hac insinui ...num tamen ... et publice a quibusda[m] ... sunt quod caes[arem esse] e[orum] verum dominum, regem vero (u[t e]orum verbis utar) u...i zum schuchhernn. Quid sibi ista velint, quivis Oedipus esse potest.

Ceterum, ut scribit Dominatio Vestra, in iis persona mea opus esse, multa mihi pro sua benevolentia tribuens, quae in me non agnos[co], nescio quid a me praestari possit, quod non posset vel obiter aliquis. Nihilosecius, quicquid in me est, principi meo debeo, immo et meipsum, venturus sum igitur, licet pro tenuit[ate] mea sine meo dispendio et magna molestia id fieri no[n] queat, divinae me committens voluntati, sine qua ne folium quidem ab arbore decidit etc.

Elbingi nuper multas causas absolvimus. Pupillus meus restitutus est in integrum appellationis ad maiestatem regiam, quam tutores deseruerant; prosecutionis terminus praefixus est ad primum diem iuridicum post sancti Ioannis Baptistae festum aestivum.

Cornelius cum coniuge et eius adversarius in causa hac ins[o]lenti et prius numquam apud nos audita, ut secreto inter se componant, ante vernum conventum , remissionem susceperunt. A paucis est appellan[dum], meo iudicio temere quidem etc.

Alia, quae hinc scrib[enda sunt], post reditum Mauritii, quem evestigio remittam, Dominatio Vestra a[ccipiet].

Quid cum hospitibus sororio et nepote vicinus tractet , sciri adhuc nequi[t.] [Con]stellatus se etiam ante paucos dies eo contulerat, et ibi[dem] temporis iterum esse fertur. Quicquid in iis compertum et in nov[is] habuero, Dominationem Vestram non celabo. Quam felicissime valere opto e[tc.]

Braunsberg, XXIX Ianuarii MDXLV.

Postscript:

Si quid interea erit, quod me ex aula scire oporteat, praesertim, si vicinus vel nuntio, seu litteris, de hospitibus suis significaverit maiestati regiae quippiam, et de Constellato ac moliminibus eius si quid Dominatio Vestra acceperit, atque de novis, quae in hoc comitiorum initio se offerent, ut me Dominatio Vestra reddat certiorem, rogo plurimum. Auditur hic, quod Constellatus cum vicino et hospitibus nescio quae matrimonia nostrarum reginularum in incude habeant, et quod profectio ad vos cum magno apparatu sororii vicini struitur. Qui homo esse fertur levitatis et scurrilitatis amator et potor egregius, et quod in divisione ducatus Holsatiae tertiam dumtaxat partem est assecutus. Ille, qui se pro Daniae rege gerit, cum alio fratre habent inter se duas et potiores etc. De iis, et quicquid Dominatio Vestra habuerit aliud, me, rogo, cum primis Dominatio Vestra edoceat, ut instructior de omnibus hic inquirendis ad vos venire possim etc.