» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4478

Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS
Płock, 1537-05-04
            received [1537]-05-07

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 19

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 452

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo

Reverendissime domine, domine mi frater carissime et observandissime.

Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis per hunc famulum eius, qui has defert, redditae sunt mihi in itinere, nihil nisi sincerum Paternitatis Vestrae Reverendissimae in me amorem continentes. Ad quas non calamo, sed corde ipso respondebo et amantem me candide reamabo Paternitatem Vestram Reverendissimam. Cui hoc adnuntiare volui, quod huc ad sedem episcopatus mei Domino propitio heri applicuerim, numquam maiore honore et comitatus et exceptus, quod divinae clementiae, non meis meritis tribuo. Nam praeter alios, qui me huc conduxerunt, accurrit et illustris dominus meus palatinus Posnaniensis et mecum hic agit, hinc recta iturus Torunium. Plura in praesens non sinunt occupationes.

Commendo me Vestrae Reverendissimae Paternitati, c[ui pre]co[r] [felic]em incolumitatem.

Ex Ploczka, quarta Maii MDXXXVII.

Vestrae Reverendissimae Paternitatis addictus frater episcopus Plocensis Regni Poloniae cancellarius scripsit