» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #463

Ioannes DANTISCUS to [Giovanni Giacomo AFFATATI]
Bologna, 1530-01-25


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, handwriting at end of letter is smaller and looks slightly diffrent, possibly because of pen change, UUB, H. 155, f. 213r
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1530, f. 7

Auxiliary sources:
1register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 197

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

UUB, H. 155, f. 213

Magnifice Domine. Salutem plurimam.

Scripsi Dominationi Vestrae pluries ratione provisionis meae, de qua iam a sex mensibus nullum habeo responsum. Fuit etiam, ut reor, dominus Levicius agens reginalis maiestatis apud Vos, per illum etiam nihil scriptum est aliud, quam quod se Dominatio Vestra excusat se non posse invenire super 400 ducatos mihi mittendos cambium. Cum tamen non pauci campsores Neapoli et Romae reperiantur, quibus hic in curia pontificis et Veneciis respondetur, utcumque res habet, rogo, velit adhuc efficere, ut Romae mihi per dominos Welseros responderetur. A quibus hic vix 200 duc(atos) pro cambio apud paper damaged[pud]pud paper damaged vos habere potui, iam enim fidem apud illos non habemus, cum paper damaged[um]um paper damaged per vos solutio priorum litterarum cambii hucusque non sit facta. Efficiat igitur, ut qui pecuniis suis gratuito reginali maiestati servierunt, sine eorum interes paper damaged[eres]eres paper damagedse et commodo his etiam facilior solutio impendatur, ne istiusmodi technis paper damaged[is]is paper damaged et dilationibus nomen reginalis maiestatis, quod alias apud omnes celebrare est, obfuscetur.

Conqueruntur itidem domini Welsari, quod communitas et cives Barenses iam a multis annis debent quandam pecuniarum summam, quam etiam eis sine interesse praestiterunt, et illam hucusque extorquere ab illis non potuerunt. Rogo igitur Dominationem Vestram eos commendatos habere velit atque paper damaged[atque]atque paper damaged serio cum Barensibus agere, quo tandem id, quod debent, persolueant paper damaged[eant]eant paper damaged.

Velit etiam dare operam, ut trecenti ducati, qui eis ab anno 1527 a domi<n>o Nicolao Antonio Carmi<ni>ano sunt retenti et ad litteras meas cambii non persoluti, merentur. Rem officio suo debitam et non ingratam reginali maiestati factura Magnificentia Vestra quam opto paper damaged[o]o paper damaged bene valere.

Datum Bononiae, 25 Januarii Anno 1530

Ioannes Dantiscus regiae et reginalis maiestatis orator

Postscript:

Mitto Dominationi Vestrae silvam meam, quam hic de temporibus nostris edidi, hanc quaeso boni consulat.