» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4852

Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS)
Hall, 1515-10-02


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, VSSG, Ms 30, f. 58

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 70r-v

Prints:
1ARBENZ 1890 24/1 No. 55, p. 141-142 (in extenso; German register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

VSSG, Ms. 30, f. 58v Doctissimo viro Ioachimo Vadiano, poetae lauro insignito ac collegii ducalis duodecemviro praeceptori suo non paenitendo Viennae.

Quod tanto tempore, humanissime Vadiane, nihil mihi scripseris, quamvis pollicitus sis id facere saepius, non aegre fero; nam tot et tanti superinscribed in place of crossed-out ..ii superinscribed in place of crossed-out .s apud tuam Pirrham te scio negotiis occupatum, quod etiam plus agas apud eam superinscribedapud eamapud eam superinscribed, quam hic ms. s(!) cc ms. s(!) , qui in apum meditatione consenuit. Si tamen aliquando feriatus fueris et vetustum cunnum pertaesus, quaeso sciam, quid agatur, cur hactenus nihil scripseris. Me nec Polixena nec ista vel similis Hectoris matris detinet, quominus, dum opportunitas adest, tui obliviscar. Pro meo igitur in te amore te plurimum rogo, promissis satage et me ex hoc solve dubio, ne videar Andromacha minor; tuus enim velim esse vel pathicus, sed vicissim; et dum poteris per otium ab ista tua inveterata resipiscere, scribe, u written over eeuu written over et sciam me tibi illa cariorem, sublimi feriam vertice sidera. Quod si forte excusatus esse volueris per tabellarios, quos habere nequis, noli esse Davidicus mendax, tabellae enim caesaris apud vos sunt, sedulo proinde da litteras. Ubi caesar est, ibidem cum domino reverendissimo Vladislaviensi futuri sumus. Interea vero tibi provinciam impono, ut Riccardo, qui etiam mei oblitus est, et Ursino, Collimitio tamen nostro imprimis, nomine meo salutem dicas, nec Rusticum nostrum praetereas. Vale et is sis, qui apud me esse voluisti.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Halla ad Aenum, II Octobris anno 1515.

Tuus Dantiscus