Letter #1281
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-02-19
received [1535]-03-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine mi obse paper damaged⌈[obse]obse paper damaged⌉rvandissime.
Salutem et mei commendationem.
Redeunte ad propria domino Ioanne a Werden nihil habeo, quod Vestrae Reverendissimae Dominationi scribam, quod ille non abundius coram enarrare posset. Cui omnia, quae in rem Vestrae Reverendissimae Dominationis videbantur, ingenue et confidenter communicavi multaque de multis cum eo (quem omnino talem, qualem Vestra Reverendissima Dominatio depinxit, comperi, hoc est probum et prudentem) fraterne contuli. Qui pro suo, quem in pectore prae se fert, erga Vestram Reverendissimam Dominationem amore, nihil celabit a Vestra Reverendissima Dominatione. Cognovit namque per hoc tempus, quo hic stetit, quid in aula, quid in Ducatu geratur et quantum sum ego propensus ad satisfaciendum votis et desideriis Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quid tamen obstet, dominus Ioannes dicet. Dicet forsan, quanto amore sit habitus a nobis hic.
Tandem opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me amet.
Vilnae, XIX Februarii MDXXXV.
Vestrae Reverendissimae Dominationi obsequens Premisliensis scripsit