Letter #251
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-06-12
received Toledo, [1525]-08-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico
Magnifice sincere nobis dilecte.
Cum
Itaque gravissimo animo ferentes, ita nos duci et versari modis indignis ab officialibus caesareae maiestatis, cum qua nobis tanta coniunctio et necessitudo intercedit, scribimus in hac re eius maiestati caesareae, ne nobis tam insignem iniuriam et contumeliam fieri permittat, sed ut commissionem suam exsequi mandet pro dignitate et iustitia sua nostroque amore mutuo, quandoquidem nos sufficientes simus non solum domino duci Mediolani, sed etiam unicuique citra ullum sequestrum pro iure nostro respondere. Quare agas diligenter apud eius maiestatem iuxta instructiones, quae tibi ex Neapoli a collega tuo mittuntur de ipsa restitutione possessionis.
Ages etiam, ut maiestas sua confirmare dignetur capitula et articulos matrimoniales, ut tollatur omnis difficultas et controversia, quae erga nos oritur vel oriri potest. Nam et vicerex Neapolitanus non obstantibus litteris inhibitionis circa exsecutionem testamenti per caesaream maiestatem concessis, scripsit Collaterali Consilio Neapolitano, mandans, ut procedatur ad exsecutionem testamenti, et proinde ages, ut inhibeatur denuo per maiestatem caesaream regi et [Consi]lio Colla[ter]ali vel illa prior inhibitio, quae concessa est, in vigore suo conservetur.
Insinuabis etiam maiestati suae caesareae et certiorem illam reddes, dextro tamen modo et cautissime, quod iudices, ad quos causae nostrae demandantur, suspecti sunt, praesertim principalis vicerex, qui, habita expeditione per caesaream maiestatem nobis concessa, triginta quinque diebus et ultra distulit exsecutionem voluntatis caesareae maiestatis ea de causa, ut novas commissiones et mandata ex Hispania nobis adversa haberent, prout habuerunt. Et proinde curandum est tibi, ut deinceps ita negotia nostra in regno Neapolitano committantur, ut eorum melior et efficacior fiat exsecutio.
Etiam facti sumus certiores, quod si maxime denuo mandaret nobis caesarea maiestas poss[essio]nem restitui, non cessurum arce Barensi castellanum Ferdinandum de Alarcon, [quod] eius maiestati caesareae iusiurandum praestitisset, nec liceret illi, nisi ab illa speciatim i[ussu] resignare ipsam arcem. Quare dabis operam, ut illius maiestas mandet illi spe[cialibus] litteris manu sua subscriptis, excedere arce ipsa, et ut illum aliquo alio offi[cio] seu magistratu providere dignaretur, nos vero gratam personam illius maiestati eidem arci praeficiendam curabimus, neque de hac re quicquam est eius maiestati ambigendum.
Quantum conicere possumus, eorsum tendunt hae dilationes et [diffi]cultates, ut nos adigant ad bona ipsa deferenda et contentationem qua[lem]cumque accipiendam, verum nos nullo pacto sinemus tam insignem iniuriam n[obis] fieri iustitiamque nostram, etiamsi quaevis extrema subeunda essent, prose[qui] non desistemus et vehementer dolemus ea adversus nos a caesareae ma[iestatis] officialibus committi, quae ne in infimum quemvis subditum essent committenda. Speramus tamen, quod illius maiestas meliorem quandoque nostri et coniunctionis [ac] necessitudinis nostrae rationem sit habitura neque sinet nos tam indignis mo[dis] duci et versari.
Etiam certiores facti sumus designatum istuc ad caesaream maiestatem le[gatum] a summo pontifice reverendissimum dominum cardinalem de Salviatis cum eoque oratorem ser[enissimi] domini regis Ungariae, reverendum Stephanum Brodericum iturum et pro[inde] scripsimus et ipsi summo pontifici legatoque et oratori Ungariae, ut hanc causam nostram Barensem commendatam haberent. Quando itaque istic constituen[tur], utaris consilio et patrocinio ipsorum et praesertim oratoris Ungariae, cum qu[o] confidenter omnia loqui poteris non secus, quam cum intimo consiliario et secretario nostro, ita illius virtutem et fidem in nos perspectam habemus. Pro fide tua et gratia nostra facturus.
Datae