Letter #284
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSNiepołomice, 1526-03-31
received Granada, [1526]-06-07 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... Egregio viro ... secretario et oratori ... sincere nobis dilecto
In curia Sacrae caesareae maiestatis
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice et egregie, sincere nobis dilecte.
Scripseramus nos Strenuitati Tuae litteras nostras sub data 8 mensis Februarii, sed ob tarditatem earum litterarum, quas nobis Pantaleon ferebat, nonnulla in litteris illis scribere distuleramus, credentes aliquid novi opportuni nobis allaturum; quia tamen non videmus ex eis relevari negotium nostrum, quoad castellum Bari et eius castellanum, sic iam esse oportet, quemadmodum sacra caesarea maiestas voluit et decrevit, quod videlicet castellum Bari sit in manibus castellani moderni, usque ad litis decisionem et nos interea habebimus patientiam.
Accedit insuper nunc hoc, quod non iuvat negotium nostrum ille casus, quem fortasse iam non ignorat Strenuitas Tua, deportationis extra statum nostrum Barensem ac iugulationis illius olim seditiosi doctoris, quem Ludovicus noster, extra tamen scientiam ac voluntatem nostram, perdere iussit. Quod licet nos laudare nequimus, cum illum aliter castigare potuissemus, absque eo rumore et scandalo, hoc enim nec commisimus, nec mandavimus, verum tamen scribebamus, quod ille homo, adhuc vivente matre nostra, ob eius seditiosas et periculosissimas in republica factiones ac multas proditiones ter mori debuit. At olim mater nostra, multorum precibus victa, ob spem emendandi illi vitam condonaverat, nunc autem confisus ille aliquorum officialium temeris favoribus sub specie simulata tamquam caesareae maiestatis partes ageret et tueretur, multa et intolerabilia mala facere tentabat et contendebat, propter quae iuste poenas passus est, licet non officiose et absque scientia et voluntate nostra.
Quod multum nunc crederemus obstare negotiis nostris, si nesciremus, Strenuitatem Tuam pro sua prudentia et virtute haec ibi moderare et pro veritate excusare posse, si aliqui aemuli vel sequaces illius doctoris perditi, satis hominis flagitiosi, accusarent Ludovicum nostrum, super nece eius, praetendentes fortasse, eum ob id perditum, quod caesareae maiestatis partes tueretur. At Tua Strenuitas respondere poterit rationabiliter satis, quomodo hoc possibile foret nos contravenire posse aut velle voluntati et deliberationi caesareae maiestatis, cum in omnibus illi parere solemus et nil temere attemptamus. At cum ille doctor pro suis sceleribus et delictis totiens patratis dudum mori debuit, nunc iuste mortuus est, sine tamen scientia et voluntate nostris. Super quo negotio, si et quando opus erit, informabit magnificum dominum magnum cancellarium et alios amicos nostros et specialiter dominum Sigismundum Gofridum, cuius nepotem, dominum Scipionem de Summa, nos in auditorem generalem omnium negotiorum illius status deputavimus omnemque iustitiam et iudicia illi tradidimus. Qui etiam iam potuit significare domino Sigismundo, affini suo, hunc casum, et ille novit, quam seditiosus et periculosus fuerit ille interturbator in republica illa multarumque proditionum, factionum et homicidiorum conscius. Quorum omnium exstant exempla et documenta in civitate Rosani et alibi, adeo quod iam tolera[ri] non potuit absque magno scandalo et detrimento.
Et propterea, si Tua Strenuitas adhuc non tentavit apud caesaream maiestatem procedi super negotio principali castri nostri et non obtinuit, praefigi omnibus adversariis nostris et interesse praetendentibus certum et peremptori[um] terminum ad producendum iura sua etc., prout hoc novissimis nostr[is] scripsimus litteris. Et si ibi cernit causam illam nostram ob casum istum reddi odiosam, non multum nunc instabit pro expeditione castri, donec sensim restringeret et tepesceret ac mitesceret iste rumor, ne obesse posset iustitiae nostrae in negotio castri et ne adversarii nostri, qui iure carent, in hoc attemptato se fundarent, quod utique nob[is] obesse non poterit, cum sit factum absque scientia voluntateque et mandato [nostro].
Et postea, capta meliori opportunitate et commoditate, instabit diligenter pro expeditione castri nostri principalis, ac ut terminus peremptorius et ultimus praefigatur omnibus, infra quem, si produxerint iura sua contra statum totum, Tua Strenuitas iam scit, quid pro nobis respondere debeat et compensationem iurium quoad Cremonam pro nostra aequitate opponat et nobis mox significare, si hoc apud caesarem inchoabitur; si autem in regno Neapolitano, nos etiam illam certiorem reddem[us], quo pacto in hac causa succedet nobis. Iuraque nostra omnia deducat, olim matri nostrae concessa totiens iam confirmata et nobis innovata. Si autem adversarii nostri infra tempus eis determinatum nulla iura produxerint, quamdiu ergo manebimus sic in suspenso, petat Strenuitas Tua, nos absolvi ab instantia et impetitione adversariorum nostrorum et eis iam perpetuum silentium imponi [e]t castrum [no]bis restitui. Et sic utinam rediret cum victoria Strenuitas Tua, sentiret suum honorem et commodum, qui tantum sustinuit onus.
Postremo sciat Tua Strenuitas, quod Ludovicus noster ob eum malum et adversum rumorem pro eo doctore deportato aliunde quam Bari habitare deliberavit, donec ista transeant. Et ita volumus, ut Tua Strenuitas nostras omnes litteras et negotia recte huc ad nos convertat et dirigat per urbem Romam banco Velserorum, quibus nos scribimus nunc, Focaris quoque, ut, quas litteras et negotia nostra eis committeretis, diligenter hic ad nos remitti curarent; et a quibus commodius videbimus, Tuae Strenuitati , committimus repetere suum solitum salarium, videlicet octoginta florenos pro singulis mensibus, vel simul iuncta summa pro aliquot mensibus, tum etsi quid retentum fuerit aut neglectum, illud totum rehabebit et suam quietantiam semper dabit, et nos sumus paratae mox satisfacere; unum tamen bancum eligemus, quem noverimus commodiorem ex istis duobus.
Fecimus fieri processum Bari super deportationem et iugulationem illius doctoris, absque scientia et voluntate nostra perditi, et exspectamus illum processum, parataeque sumus castigare illos, qui extra voluntatem et mandatum nostrum perdiderunt illum doctorem, et mandabimus facere iustitiam tam cum Ludovico quam cum aliis, qui fuerint criminis conscii et culpabiles, contra quos id constiterit nobis ex processu. Bene valeat Strenuitas Tua.
Datae in Nyepolomycze, ultima Martii 1526.
Bona regina subscripsit
Postscript:
Volumus autem, ut Tua Strenuitas mittat nobis illud decretum caesareae maiestatis de castello nostro Barensi, ut videlicet [possit] esse in manu Alarconis usque ad decisionem litis et interea ille castellanus praestaret nobis iuramentum fideli[tatis] et homagii requisitus ex parte nostra. Hoc tamen addatur, ut in litteris praefigatur similiter terminus, infra quem ille castellanus hoc pacto possideret hoc castellum nostrum. Et licet nos intelleximus eiusmodi mandatum iam misisse Ludovicum nostrum, sed dubitamus, si provenerit aut quorsum factum sit, mittatur nobis simile cum hac termini limitatione quam primum poterit, sit autem mandatum rigorosum ad illum castellanum, si quidem nobis tale faciat iuramentum per se uel suum locum tenentem et si est ibi castellanus, requirat eum desuper.