List #6364
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS & Ermland (Warmia) ChapterVilnius, 1540-05-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo
in Christo patri, domino
Certo ad nos delatum est quosdam esse apud ecclesiam istic vestram, qui, cum in illa sunt provisi praebendis, non tamen contenti audent temere et iure parum firmo, aut conficto potius, fratres capitulares dictae ecclesiae, tam in praesens ad possessionem receptos, quam antea quiete admissos, maxime autem eos, qui nobis inserviunt, laqueis suis molestare collegialemque unionem huiusmodi suis technis rescindere ac perturbare in dedecus et diminutionem, hoc potissimum tempore sanctae religionis ecclesiasticaeque dignitatis. Quae turbulentae vexationes, cum ab huiusmodi litigiosis apud eam ecclesiam hominibus crebrius fiant, non possunt nobis, nisi plurimum displicere eosque etiam, quod pietati et fraternae coniunctioni adversentur publicumque omnibus prebeant, scandalum diutius ferre neque volumus, neque possumus.
Auctoritate igitur nostra regia Paternitatem Vestram hortamur vobisque, praelatis et canonicis dictae ecclesiae Varmiensis omnibus iniungim[us], ut summo studio et diligentia intendatis, ne fratres huiusmodi vestros de Paternitatis Vestrae et capitulari favore admissos quocumque modo, praetextu aut colore ab inquietis eiusmodi deinceps turbari et molestari consentiatis aut permittatis. Litterasque, qualescumque sint vel esse poterint, ex Romana curia allatas, in vim eiciendorum fratrum vestrorum per turbulentos illos homines obtentas, minime recipiatis aut recipi a quopiam, vel illas quovis modo extendi aut exsecutioni demandari curetis ac sinatis.
Quod si secus in contemptum auctoritatis nostrae facere ausi fueritis ausi fueritis, aut quispiam vestrum ausus fuerit et eiusmodi Romanas litteras contra fratrem capituli susceperit et per se aut per alium quovis modo in lucem dederit, emiserit seu publicaver[i]t, in gravem nostram indignationem regiam se de facto incurrisse certo sciant.
Nihilominus verbo nostro regio promittentes nos vos ab hoc tempore in tuitionem nostram regiam hac in parte receptos a quacumque molestia vobis desuper quomodolibet intentanda et a quorumlibet iniuriis securos et indemnes servaturos atque defensuros.
In cuius rei testimonium has patentes litteras sigillo nostro appresso dari iussimus.
Datae
Ad mandatum