List #2295
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-19
odebrano Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Cum esse nobis renuntiatum, quae pro Dominica Oculi haberi in terris istis nostris Prussiae comitia volebamus, ea habita non esse tresque tantum istarum terrarum Prussiae consiliarios comitia illa obivisse. Eorum fidem ac studium in rempublicam commendand(um) duximus, alios vero non affuisse aequo animo ferre non possumus, cum nulla fuerit iusta causa, quamobrem ad comitia ista venire non potuerunt.
Nam quod privatis ad quemque litteris nostris comitia ista non ediximus, id eo factum a nobis est, quod supervacaneum esse putabamus, cum teneremus memoria, quo tempore fuerunt per nos ad diem divi Stanislai comitia edicta praeterito autumno eaque obita per consiliarios non essent propter pestis metum, datam a nobis fuisse facultatem terrarum istarum primis consiliariis comitia ista aliud in tempus magis commodum reiciendi. A quibus cum ea essent ad Dominicam Oculi Elbingi constituta, nos eorum sententia subscripsimus probarique nobis litteris nostris declaravimus ac nuntium nostrum ad comitia designavimus, ut quo minus habita sint comitia propter consiliariorum defectum, id eorum ipsorum, qui afuerint, culpa acciderit. Nunc Paternitatem Tuam hortamur, ut ea, quae tam publice, quam privatim non habitis comitiis neglecta sunt, sarciri curet. Quam ad rem comitia edicenda duximus ita, ut praesentibus litteris nostris edicimus, in civitate nostra Mariemburgensi ad diem divo Stanislao sacrum mense Maio proxime futuro. Ad quae comitia hortamur Paternitatem Tuam, ut venire ne negligat auditaque legatione, quam nuntius noster nomine nostro exponet, una cum aliis de negotiis impendentibus ea, quae fuerint opportuna et necessaria, constituat factura pro debito suo proque gratia nostra.
Dat(um) or Dat(ae)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(ae)⌉ Cracoviae, feria sexta ante Dominicam Ramis Palmarum anno Domini MDXXXX, regni vero nostri anno tricesimo quarto.
Ad mandatum s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis regiae proprium