List #413
Sigismund II Augustus Jagiellon do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1548-03-28
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1548, f. 2r
Rescriptum regiae maiestatis iunioris de responso sacrae maiestatis oratoribus Prutenis Pietrkoviae dato.
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi
Responsum, quod terrarum nostrarum Prussiae legatis in proxime transactis comitiis Petrcoviensibus dedimus, non sumus arbitrati hinc scriptum mittendum esse, ut in conventu Marienburgensi proximo exhiberi possit, partim quod consiliarii terrarum istarum satis alioqui compertum habeant, qua benignitate, cura et diligentia iura et libertates eorum tueri in animum induximus, partim quod legatis suis, quibus munus legationis indubie commiserunt, procul dubio etiam referentibus credituri sint, sed et hactenus iuribus eorum id quod nos sciremus, nullum praeiudicium illatum. Quare cupimus aequi bonique consulat Paternitas Vestra, quod petitioni eius non sit a nobis subscriptum certoque persuadeat statibus terrarum n(ostrarum) Prussiae nos iuribus eorum auctoritate et opera nostra non defutu superinscribed⌈uu superinscribed⌉ros esse, quoad iustitia et aequitas permiserit.
Vilnae, 28 Martii 1548.