Cum ad Dominationem Vestram Reverendissimam ⌊⌋ respondens ad ea, de quibus ⌊⌋ ad me scripserat, non erant mihi eius litterae ad manum, unde factum est, quod ⌊⌋ dominorum ⌊comitum⌋ ⌊Phrysiae Orientalis⌋ non remiserim neque in ... illegible⌈...... illegible⌉ casu adulterii publici consilium meum perscripserim. Duxi igitur implere praesentibus, quod ⌊⌋ praetermisi, neque enim tenuitas ingenii et memoriae meae tot negotiis sufficit, ut illis omni ex parte, ut par est, satisfacerem.
⌊⌋ dominorum ⌊comitum⌋ remitto.
In crimine adulterii probatur mihi, quod fecit Vestra Dominatio Reverendissima, quod correptionem inter se et ipsum solum ⌊adulterum⌋ secundum praescriptum Eva ms. e(!)
⌈aa ms. e(!)
⌉ngelii permiserit. Censerem sequendam esse formulam ibidem expressam ad ultimum gradum, nempe ecclesiae denuntiactionem, quae fiet litteris monitoriis, quibus dabitur tempus ut, infra quod unus ab altero seiungatur, ut locorum diversitas tollat suspicionem et scandalum, et ubi ille non paruerit, tum demum eiciendus ab ecclesia excommunicatione. Neque est timendus iste, qui tam perverse vivit, nam ubi res haec publicaretur, in ad aula amitteret ipse aestimationem et fidem non haberet, si in aliquo suggillare vellet Dominatio Vestra Reverendissima. Quodsi volet cum eo agere mitius, agat cum adultera et cogat eam per censuram ecclesiasticam, quam vocant, recedere ex eo loco, in quo agit cum interitu animae suae superinscribed⌈suaesuae superinscribed⌉ et Christi fidelium AAWO, AB, D. 4, f. 76v scandalo. Hic volui, quale quale est, consilium perscribere, tametsi non dubitem Vestram Dominationem Reverendissimam et haec melius ei, quam mihi cognita esse, et in agendis negotiis, quibus licet maiori prudentia et dignitate praeditam esse, quam me, sed volui satisfacere desiderio Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Cui precor omnia tranquilla et eius fraterno amori me plurimum commendo.