Reddidit mihi ⌊Livinus⌋ noster tuas cum carta ⌊⌋, Praesul colendissime, quae cum verecundiam me deponere iusserunt, nusquam non fecerunt obviam. Statim sub ⌊⌋ tuarum initio written over um⌈umoo written over um⌉ ex unicis meis receptis ⌊⌋ tanti me facis, qui Tuam Reverendissimam Paternitatem, etsi ad nos ⌊caesar⌋ non venerit, ⌊Bruga written over i⌈iaa written over i⌉s⌋ pertrahere possem. Quomodo haec sine verecundia legere me potuisse existimas!
Progrediendo me diffidentiae arguis, quod domini ⌊Cornelii⌋ dictis parum satis tribuerim. Alioquin in re tam tibi exigua ea non usus fuissem praefatiuncula putabas me, inquis, rem momenti maximi postulaturum. Profecto mihi visa est maxima et alia eguisse praefatiuncula, sed paucis rem volui explicare, quia scio brevitatem eximiis viris esse gratissimam. Numquid hic novo perfudisti me rubore, qui, quod personae prius additum sit laudis, id nunc iterum meis litteris adicis. Quid aliud elicere licet, nisi quod interea, quam cum de domini ⌊Cornelii⌋ dictis deque mea diffidentia quaelibet coniectas, meam extollis
praefatiunculam?
Continuando tanta elegantia, tanta verborum congerie tuos aperis erga me affectus tua opera, etiam in omnibus ultro oblata, idque non tam eandem implorando, quam praescribendo. Ubi haec sum promeritus? Quid hic faciam? Ita duplicibus in me retortis iaculis, laude videlicet primum, dein officio me feriisti, ut, quid ipse referam, ingenue fatear me non habere. Ubi nunc non ubique se protrudit verecundia? At consolatur me, quod ea talis sit, quae venerationis loco magis habeatur temeritatem excludens, quam diffidentiae desperationem inducens, itaque reprehensione vacans ferenda potius, quam damnanda.
Ceterum munus mihi a Tua Reverendissima Paternitate iniunctum exsecutus sum. Tuo nomine domini ⌊Cornelii⌋ ⌊coniugi⌋ plurimam salutem dixi, item ⌊Ioannae⌋ virgini eius sorori de fasciculo florum fragrantissimorum ... illegible⌈...... illegible⌉ gratias egi. Utraque se tuae dignitati et gratiae commendari ex animo rogavit.
Praeterea, ne ipse mihi desim et partes meas neglegere ms. neggligere(!)
⌈neglegereneglegere ms. neggligere(!)
⌉ videar, habet ⌊Livinus Panagathus⌋ ago gratias tuam cartam, quam reddet. Ago gratias Tuae Reverendissimae Paternitati, condona, quod prius nec gratias egerim nec remiserim cartam superinscribed⌈cartamcartam superinscribed⌉. Exspectabamus ⌊caesarem⌋. Ipse ⌊Gandavum⌋ proficisci ms. profecisci(!)
⌈proficisciproficisci ms. profecisci(!)
⌉ statueram, impedivit vero ms. vere(!)
⌈verovero ms. vere(!)
⌉ valetudo.
Cum ultimam manum his apponere statueram written over it⌈itamam written over it⌉ litteris, miserat ⌊soror⌋ tuas ad illam Latine scriptas rogans suo nomine responderem, hoc est mutuum officium mutuamque in omnibus operam pollicerer, invitaremque Tuam Dignissimam Paternitatem ad visendas ⌊Brugas⌋. Quod si fecerit, non solum se sua fide liberabit, sed faciet nobis omnibus rem longe gratissimam et desideratam maxime. Et non alias aedes eligat praeter illas, quas ⌊soror⌋ inhabitat, quae sunt domini de Beuers.[1]
Interim bene valeat Tua Reverendissima Paternitas.