Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae eas, quas novissime ad 1532-12-29⌊29 Decembris1532-12-29⌋ ad me dedit ⌊⌋, quibus me eadem Dominatio Vestra Reverendissima invisere voluit, cupitque etiam ad eas ⌊⌋, quas paulo ante ad me dedit, sibi responsum iri. Cui ego primum pro ea Dominationis Vestrae Reverendissimae benevolentia et animi propensione, quod se praestat semper mei memorem, ago et habeo quam maximas gratias.
Ad ea autem, quae superioribus diebus Dominatio Vestra Reverendissima tam de illo officiali meo Gdanensi inurbano, quam de beginarum domo et ⌊magistratu Gdanensi⌋ ac ⌊Pancratio⌋ contionatore etc. scribere voluit, iam satis abunde per meas, quas ad proximas ferias Natalis Christi, priusquam huc me ex ⌊Wolborz⌋ contuli, ad Vestram Dominationem Reverendissimam dedi ⌊⌋, responsum esse puto, quae per meum Wladislaviensem praefectum in manus Dominationis Vestrae Reverendissimae citra moram perferri debebant. Ex ⌊⌋, nihil iam dubito, Dominationem Vestram Reverendissimam esse sufficienter resolutam, atque ita non opus esse censeo, ut ea rursus repetam.
Scribit preterea Reverendissima Dominatio Vestra cupiens, ut eiusdem consecrationi, quam Deus praestet auspicatissimam, in longa utriusque nostrum sospitate praeessem: obibo non gravatim eam provinciam una cum reverendissimo domino ⌊episcopo Plocensi⌋ in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae et, si placet, in ecclesia mea Wladislaviensi, quod esset mihi pergratum, ubi ego ea, quibus expediens erit usui et necessitati,
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae Reverendissimae AAWO, AB, D. 67, f. 173v subministrabo. Sin minus ita eidem visum fuerit, vadam quocumque et quandocumque iusserit, maxime vero tum, cum ipse circa ecclesiam meam affuero. Cuperem autem ego, si Deus dabit vivere, per dies 1533-02-26 — 1533-04-13⌊Quadragesimae proximos usque ad festa Paschae1533-02-26 — 1533-04-13⌋ inclusive illic agere. Verum opus erit ante omnia, quod Dominatio Vestra Reverendissima promoveatur in presbyterum, idque fieri non poterit, si Dominatio Vestra Reverendissima specialiter dispensata non est, quod extra tempora a iure praescripta ordinari possit, nisi temporibus a iure statutis. Alioqui non esset Dominatio Vestra Reverendissima capax consecrationis.
Ceterum quod queritur Dominatio Vestra Reverendissima se cum in obeundis legationibus ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊Regni⌋, tum etiam expeditione litterarum episcopatus sui, plurimum esse extenuatam, facile credo, mi Reverendissime Domine, non modo illam esse extenuatam, sed etiam, ut ita dicam, exenteratam, nam ipse quoque, quantum sumptus requirat munus oratorum, qui ex dignitate principis sui et Regni illud obire volunt, probe novi, et harpiarum illarum Romanarum rapacitatem periculo meo satis cognitam habeo, adeo quidem, quod et ipse propterea adhuc aere alieno gravor etc. Credo itaque, quod Dominatio Vestra Reverendissima, tot et tantis peregrinationibus, curis et laboribus satiata, cuperet iam tandem respirare ac valetudini suae consulere. Ea in re quicquid ego possem una cum ⌊reverendissimo domino nostro archipresule⌋ praestare, quod ex re et commodo ac dignitate eiusdem fore censebitur, profecto non deerit studium ac diligentia mea.
Unum AAWO, AB, D. 67, f. 174r autem scio, quod Dominatio Vestra Reverendissima se excusare neque poterit, neque illam alias facere fuerit licitum, quin veniat ⌊Cracoviam⌋ tum, cum per ⌊regiam maiestatem⌋ accersenda erit, quando paper damaged⌈[quando]quando paper damaged⌉ ⌊cesareae maiestatis⌋ et serenissimi domini ⌊regis Romanorum⌋ oratores ad tractandum de pace cum oratoribus ⌊regis Ioannis⌋ ⌊Hungariae⌋ venient, quorum adventum brevi speramus. Et de hoc sibi Dominatio Vestra Reverendissima certo persuadeat, quod ad eum actum vocabitur, vocabuntur etiam ceteri primores ⌊Regni⌋ et illic ⌊comitia⌋ praesentia, hic iam utcumque coepta, ⌊regia maiestas⌋ terminabit.
Cupio tandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime salvam et incolumem vivere. Cui me ex corde commendo.