List #401
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSRadom, 1528-03-02
odebrano Madrid, [1528]-09-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
...bili [Ioanni] Dantisco [ad c]aesarem et cat[holicam] ... nostro hum......[sin]cere nobis [dilecto]
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithvaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masouiae domina
Magnifice et spectabilis, sincere nobis dilecte.
Ubi nuntiatum est nobis de restitutione arcis Barensis, pro qua tam diu elaboratum est, illico de Tuae Strenuitatis revocatione cogitavimus et quia Strenuitas Tua pluries nobis per litteras suas consuluit, ut aliquem nostro nomine agentem in curia fovere deberemus, cui negotia ducatus nostri Barensis tuto committi possint, delegimus hunc venerabilem Ioannem Levicium, cantorem Plocensem et scribam nostrum grate dilectum, qui ad nostrum beneplacitum apud sacratissimam caesaream et catholicam maiestatem agentis nostro nomine locum sustineat. Illi ergo Strenuitas Tua, quid hactenus actum sit in curia de rebus nostris, quid sperandum sit et curiae mores affatim enodare non gravetur.
Dabit insuper eidem instructiones, per quas edoceatur, quomodo in hac curia se gerere debeat, quo nostrum servetur decorum et negoti[a] nostra non periclitentur. Strenuitas Tua iam bene callet omnium officialium mores et ad quos in necessitatibus confugiendum sit; hortamur igit[ur] Strenuitatem Tuam: velit illum sic instruere, ut confidimus in Tuae Strenuitatis pr[u]dentia. De solutione Adohae si aliquid boni ante Tuae Strenuitatis exitu[m] concludi posset, satis bene consultum rebus nostris putaremus, sin minus, aequo animo ferendum est, quicquid sacra maiestas caesarea super hoc mandare dignabitur; nam de iure contendere nolumus et gratia ab invitis extorqueri non potest. Reliqua commisimus eidem Ioanni Levicio oretenus referre cum Strenuitate Tua, quam sospiter et feliciter ad nos redire optamus.
Datae Radomiae, die II-a Martii M-o D-o XXVIII
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium
Bona regina scripsit