List #5713
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS, Jan SOKOŁOWSKI, Johann von BAYSEN (BAŻYŃSKI) & Paweł PŁOTOWSKIBrest-Litovsk, 1544-07-09
odebrano Frauenburg (Frombork), 1544-07-24 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, generosis et venerabili domino Ioanni episcopo Varmiensi, Ioanni Sokolowski de Wrancza castellano Culmensi et capitaneo Graudnicensi, Ioanni a Baizen succamerario Mariemburgensi et Paulo Plotowski praeposito et canonico Varmiensi, sincere et fidelibus nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, Generosi et Venerabilis, sincere et fideles nobis dilecti.
Quae sit sententia nostra de redimendis bonis nostris Pucensibus, ex litteris commissionis nostrae Strenuitas et Fraternitates Vestrae intellexerunt, quas esse iam illis redditas non dubitamus. Nunc hortamur Strenuitatem et Fraternitates Vestras, ut quam fieri potest celerrime, commissioni nostrae satis faciant, atque omni cunctatione semota hoc agant, ut nos primo quoque tempore ad possessionem bonorum nostrorum Pucensium pervenire possimus iuxta formam et modum in litteris commissionis nostrae latius perscriptam. Quo celerius rem confecerint, hoc maiorem sibi gratiam nostram demerebuntur.
Facturae pro fide atque officio suo.
Datae in Brzesczie, IX-a Iulii anno Domini M-o D-o XLIIII-o, regni nostri anno XXXVIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium