List #1908
Jerzy MYSZKOWSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-08-27
odebrano [1538]-09-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post mei meorumque servitiorum in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis officiosissimam commendationem.
Habui cf.
Quam liberalem Vestrae Reverendissimae Paternitati operam in rem meam exhibitam omni servitiorum genere referre studebo et enitar. Ubi autem insufficiens fuero ad refundendam eam gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis in me ultro praestitam praestandamque, rogabo sedulo Dominum Deum, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam in hoc amplissimo episcopatu suo, quo pro doctrina et virtute sua Vestra Reverendissima Paternitas merito ornata est, sanam et felicem in tempora diutissima conservare illique omne desiderium animi sui conferre dignetur.
Nova hic apud nos haec sunt. Serenissimus rex
Vestram Reverendissimam Paternitatem optime diutissime valere opto. Cui me et servitutem meam commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Postscript:
Reverendissime mi Domine.
Dum eram cancell(arius) et causarum auditor apud duos insignes praesules Gneznensem et Cracoviensem per annos viginti duos ferme, omnia iudicia ecclesiastica et sententiae per me latae fuerunt sine querela. Incidit deinde in manus meas, fato meo sinistro nescio quali, dum agerem administratorem sede vacante istius ecclesiae, causa unius beneficii curati inter Almanum et Italum. Et dum pro Almano contra Italum, iure et iustitia ita dictan(tibus), definivissem, incidi in gravem serenissimae dominae nostrae
Quam rem non erat hic tempus, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae referre potuissem.
Si videbit, ut per occasionem scriberet suae
Dominus Deus conservet Dominationem Vestram Reverendissimam sanum et incolumem in tempora diuturna.
Perpetuus servus