Letter #1017
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1533-10-11
received 1533-10-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo
Reverendissime mi Domine observandissime.
Rediens huc servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae unicas mihi litteras attulit, in quibus scribitur Moscum recusasse dare salvum conductum oratoribus written over um⌈umibusibus written over um⌉ regiis et nuntium, qui pro illo missus erat, contemptui habitum. Haec quorsum, intelligit Reverendissima Dominatio Vestra. De rebus Ungaricis alii scribunt serenissimum regem Ferdinandum accepto felicissimo successu Andreae Doria condiciones pacis indignas, quas iam oratores eius acceperant, reiecisse, alii vero scribunt ipsum iam omnia, quae in Ungaria tenuit, dimisisse. Quod horum verius sit, nescio. Sciemus tamen propediem. Interim, quid scribam, non habeo, nisi me fraternae gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae unice commendo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis
Postscript: