Letter #1061
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-12-22
received [1534]-01-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 1 unnumbered after f. 172
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine mi observandissime.
Salutem et sui commendationem.
Dominus Kostka thesaurarius Marienburgensis, misso huc notario arcis illius egit de multis proventus regios concernentibus, scripsit etiam non sine stomacho, conquerens de Vestra Reverendissima Dominatione, a qua se ignominia affectum putabat ob ea, quae gesta sunt in conventu Graudentino, de quibus, quia me praemonuerat Vestra Reverendissima Dominatio, egi cum notario ita, ut mihi videbatur ex dignitate Paternitatis Vestrae Reverendissimae, et quia hic notarius mansit hic nobiscum plures dies, libere contuli cum illo de multis, suasique, ut dominus suus inter alios praecipue conservaret gratiam et amicitiam Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod notarius dominum suum facturum pollicitus est, modo invenire posset gratiam in oculis Dominationis Vestrae Reverendissimae, cuius animum putat abalienatum a domino suo persuasionibus domini Czeme, cum quo illi est simultas aut verius hostilitas, et vereor, ne in unius caput redundet, proinde rogo et si permittit, consulo, ut Vestra Reverendissima Dominatio suscipiat in gratiam et amicitiam suam dominum Kostka, si ille hoc optabit, faciet profecto Vestra Paternitas Reverendissima rem AAWO, AB, D. 67, f. 172v gratam utrique maiestati, solent enim principes amare eos, qui colligunt nummos in eorum crumenam et non libenter vident, qui petunt aliquid etc. Credo, quod dominus Kostka post meam admonitionem reddetur et cautior et amicitiae appetentior. Nam acceptis illis, quas per famulum Vestrae Paternitatis Reverendissimae misi, e vestigio scripsit huic notario suo multa in excusationem, promittens meis consiliis parere velle etc. Alia non vacat in praesens scribere. Non dubito Vestram Dominationem Reverendissimam iam accepisse, quid attulerit dominus Cornelius ex Turcia, qui ad me datis brevibus litteris, iam omnino exitum Turcorum ominatur et sufflans prosternit legiones. Quibus tamen condicionibus pax cum Turco composita sit, non declarat neque maiestati reginali. Dominus Iesus servet felicem Vestram Reverendissimam Dominationem, cuius fraterno amori me iterum commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, XXII Decembris MDXXXIII-o.
Vestrae Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ obsequens Premisliensis scripsit