Letter #1079
Stanisław KOSTKA to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1534-01-08
received [1534]-01-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino
Reverendissime Domine, domine semper colendissime.
Post obsequiorum meorum indefessam promptitudinem.
Optaverat prioribus litteris Reverendissima Vestra Dominatio animi mei in ipsam declarationem, tum trigintarum marcarum, per dominos exactores retentarum, meam sententiam enodarem. Unum nempe scrupulum trigintarum marcarum ea ex re hucusque distulerim, cum notarius
Animus meus semper [in] Reverendissimam Vestram Dominationem candidus et ad obsequend[um pro]pensus, quod ingenue fateri licet. Quod vero aut fato, aut osorum persuasu a Reverendissima Vestra Dominatione spernitur, nihil est, quod ego inculpar, cum et quiqui boni, quibus ego conversor, non aliter testabuntur, quam me resque meas votis Reverendissimae Vestrae Dominationi subiectas, tantum abest, quod insignes illi susurrones, quiqui sint, non verentur me ad Reverendissimam Vestram Dominationem deferre in illam in descensu ex praetorio
Et nec diffido, si id a Reverendissima Vestra Dominatione impetravero, ut s[i] quando osores fucatis eorum stratagematibus me ad Reverendissimam Vestram Dominationem deferre laboraverint, expurgandi facultas concederetur, salvam semper Reverendissimae Vestrae Dominationis gratiam mihi futuram. Quod et nunc peto, ut illos resciam, qui me Reverendissimae Vestrae Dominationi famae aut honori oblatrasse aut iurisdictionem ecclesiasticam episcopique auctoritatem vendicass[e] aiunt, quantum par erit, me expurgabo.
Quamvis et id animum addit, ut illis Reverendissima Vestra Dominatio nec sinceram fidem praebere, quin prius a me investigari dignata, quod ut in posterum fia[t], sedulo oro. Nuper cum in Golubensi capitaneatu fueram, a burgrabio inquisivi de decem marcis a plebano in
Quibus me Reverendissimae Vestrae Dominationi commendo. Quam diu bene valere opto.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Vestrae Dominationi obsequentissimus