Letter #110
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS[Brest-Litovsk], 1511-08-04
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Dantisco 4 Augusti
Fidelis noster dilecte
Obliti sumus tibi committere, ut reducas in mentem Thoronen(sium), quatenus nobis responsum super negotio depositorii ex istor(?), quod sibi in civitate sua contra animum regnicolarum vindicare nituntur, ex istoc conventu mittant, sicuti per reverendissimum dominum archiepiscopum facere promiserunt. Tametsi ipsis non cupiamus facere iniuriam, immo verius pro eorum obsequiis eisdem incrementa favemus(?), tamen clamantibus regnicolis, quod eorum libertas opprimatur in complacentiam Thoronen(sium), cogemur remedium adhibere, ne ipsi quoque oppressos et iniuria se esse affectos conquerantur. Conferas etiam de hac re cum reverendo domino Varmiensi, cui non incognitum est, quantas impulsationes in conventu ob eam rem habere solemus, persuadeasque suae reverendae paternitati, ut inducat Thoronen(ses), quod potius suscipiant aliquam earum condicionum, quae eis per reverendissimum archiepiscopum oblatae sunt, quam quod totum periclitari debeant.
Ceterum est, quod etiam tibi mandamus, conferas cum reverendo domino episcopo superinscribed⌈episcopoepiscopo superinscribed⌉ Chulmensi, quod curiensi nostro Nicolao superinscribed⌈NicolaoNicolao superinscribed⌉ Pyotrowsky complementum solutionis faciat pro quietantia ad paternitatem suam sibi data, praesertim si quid pecuniarum nostrarum penes se habeat.
Sic factur(us) pro gratia nostra.