Letter #113
Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEINCracow (Kraków), 1518-07-12
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Sigismundo de Herberstein paper damaged⌈[de Herberstein]de Herberstein paper damaged⌉, consiliario caesareae maiestatis, equiti aurat paper damaged⌈[equiti aurat]equiti aurat paper damaged⌉o etc. domino et amico colendissimo.
Magnifice Domine, commendationem plurimam.
Litteras Magnificentiae Vestrae ego una cum domino Nibschicz dudum non vidimus, nisi quasdam Viennae datas, satis minutas et rebus nostris, de quibus saepius Magnificentiae Vestrae scripsimus, nihil fere respondentes. Quod tamen in bonam accipimus partem et crebris ccupationibus Magnificentiae Vestrae ascribimus. Non tamen desistimus a sollicitatione negotiorum nostrorum apud Magnificentiam Vestram. Dominus Nibschicz rogat, ut rem suam de ista provisione centum florenorum super Iudaeis Cracoviensibus cordi habeat, praesertim si aliquis oratorum caesareae maiestatis huc expediretur. Commodissimum ei videretur, si reverendissimo domino Labacensi commissio in hac re daretur, nam sibi a maiestate regia impetravit, quod dominationis suae reverendissimae debet esse pristaff. Quod ad me attinet, rogo apud caesaream maiestatem, cui per dominum Raphaelem[6] oratorem serenissimi regis mei supplicando scripsi, intercedat, quod sua maiestas mei et servitiorum meorum dignaretur habere rationem. Nam in maiestatis suae servitio canonicatum quadringentorum florenorum et impensas pro litibus centum florenorum amisi. Condemnatus etiam in expens(is), si non implicatus negotiis caesareae maiestatis, rebus meis adesse potuissem, victor omnino evasissem. Quod saltem in Germania sua maiestas mihi beneficio quodam provideret, non ambio, ut mihi Coloniae promisit, episcopatum, vel apud serenissimum dominum meum intercederet, quod sua regia maiestas me indemnem redderet. Quae omnia prudentiae Magnificentiae Vestrae et amori erga me committo moderanda. De litteris etiam palatinatus, de quibus Magnificentia Vestra mihi scripsit, quas possum gratias habeo. Rogo, prosequatur apud dominum doctorem Spiegel, ut perficiantur. Quicquid erit impendendum, dominus Raphael nomine meo persolvet in his meis et domini Nibschicz negotiis. Quaeso Magnificentiam Vestram accuratam navet operam, quo nos sibi perpetue devinctos atque auctoratos reddet. Optime et feliciter Magnificentia Vestra valeat et nobis duobus, qui nunc in uno contubernio et in eodem cubiculo vivimus, saepe scribat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 12 Iulii anno 1518.
Magnificentiae Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus, secretarius.
[6 ] Cf. DEGGELLER, p. 40.