Letter #1190
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-07-11
received [1534]-07-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorandissime.
Quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribamus, non habemus pro hac vice, nam qui sunt rumores de armorum tumultu inter Lubecenses, Danienses et Holsacenses, ex Gedano procul dubio Reverendissimae Dominationi Vestrae scriptum est. Quoniam item illustrissimus dominus Prussiae dux militem cum ex suis subditis equestrem, tum ex circumvicinis pedestrem et mercenarium cogat, eandem Reverendissimam Dominationem Vestram non potest latere. Quod etiam serenissimus dominus rex noster praeter hoc, quod alioqui senio fessus est, nunc graviter langueat, non dubitamus, quin ex litteris maiestatis eius Dominationi Vestrae Reverendissimae innotuerit. In eventum mortis eius (quam Optimus Deus quam longissime avertat) cogitandum est, quo pacto nobis, qui spirituales sumus et eo nomine saecularibus odiosi, bene consulamus, ut quibus nos praesidiis vel domesticae nobilitatis vel extraneae subventionis defensi esse valeamus, ne incautis ac nihil tale metuentibus insperati aliquid eveniat. Nam ardente pariete vicini, res nostra agi videtur.
Eam ob rem mittimus etiam hunc nuntium nostrum ad dominum castellanum Culmensem et capitaneum Graudenicensem, qui alioqui multa nobis cum nonnullis aliis polliciti sunt, ut sciamus, quid boni nobis ab eis sperare liceat.
Haec Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui omne felix ac faustum ex corde faveo atque opto, pro meo in ipsam amore non significare non potui, cupiens eam salvam et incolumem esse ad multos annos.
Ex Heilsberg, XI Iulii anno etc. XXXIIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit