Fuit his diebus apud me ⌊Fasolt⌋ et reddidit mihi Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊⌋ ⌊Cracoviae⌋ XIIIa Iunii datas,
quibus mihi Dominatio Vestra Reverendissima negotium et iustam eius causam commendat, quod cum pro illo apud Dominationem Vestram Reverendissimam prius fecerim, Dominatio Vestra Reverendissima equo ultro currenti calcaria addidit. Ego tempore primi mei huc adventus cum ⌊illustri domino duce⌋ ea in causa multa egi, verum in pertusum verba congessi dolium, tanta in ⌊illum⌋ amaritudine et malevolentia dominus dux fervet, ut vix umquam fieri posse credam reditum in gratiam et adhuc difficiliorem debitorum solutionem. ⌊Hominem⌋, quemadmodum et Dominatio Vestra Reverendissima, prius numquam novi, ea, quae feci, ob publicam apud nos conservandam tranquillitatem feci facturusque sum deinceps, ut illa apud nos illaesa maneat modis quibus possum omnibus, neque ad eam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendationem quicquam a me desiderari patiar.
Scripsit mihi in ⌊⌋, quas iste nuntius meus attulit, Dominatio Vestra Reverendissima sparsum illum rumorem, quod ⌊domini consiliarii Prussiae⌋ parum amice essent affecti erga ⌊nobiles hic⌋, qui nationis Polonae essent, a solo domino ⌊Dzialinski⌋ et ⌊Costka⌋ prodiisse. Sic profecto est hocque ita se habere ex eo illis visum est, quod cum ⌊primus iste⌋ sententiam suam, quam dicit in ⌊consilio⌋, non videt plausibilem et satisfacere omnibus et quod non extemplo illi statur, exosos hic ⌊Polonos⌋ conqueritur. Idem facit ⌊alius⌋, quod in ⌊consilium⌋ non admittitur, ad quod multa ambitione totis viribus inhiat hocque nulla alia de causa, quam ut res nostras turbare et omnia cum suis pro sua libidine derigere posset. Tantum sibi animi et fastus brevi hic tempore ⌊bonus vir⌋ assumpsit, notus omnibus, quis fuerit et qualis, si in medium nostri intruderetur, futurus. Qua de re, ut scripsi nuper, si omnia hic salva et sine magnis turbis Dominatio Vestra Reverendissima esse velit, quantum potest, adnitatur, quo istiusmodi conatus frustrentur. De domino ⌊Dzialinski⌋, quid mihi persuadere debeam, nescio. Arte et aulice me tractat, quasi et ego aliquando non fuissem aulicus, coram multis contra me conqueritur, mihi in litteris suis blanditur neque ⌊hominem⌋ inducere possum, ut mecum aliquem in locum conveniat, quo libere de omnibus colloqui possimus. Adhuc publice ⌊coniugis⌋ suae ⌊paelicem⌋ in oppidulo suo, cui domum emit, fovet. Quod si ego pro officio ⌊illum⌋ commoneo, illico sum ⌊Polonorum⌋ osor. Dominatio Vestra Reverendissima mihi consuluit, ut pro ratione temporis amicitiam ⌊illius⌋ conservarem, quod quantum in me est, facio. ⌊Ille⌋ autem, ut mihi certo relatum est , minatur, quod quamprimum magnificus dominus castellanus Cracoviensis ⌊comes de Tanczin⌋ redierit, se per illum mihi novam tragoediam excitaturum. Et cum in dies experior, quantum calumniae apud nos et in curia nostra possint, omnia tuta etiam mihi metuenda sunt. O infelix saeculum nostrum, ubi eam vim veritas et innocentia patitur, ut calumniam, quantumvis iniquissimam, formidare et ab ea vinci cogitur. Non abs re igitur Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, ut si rediit, aut postquam magnificus ⌊dominus castellanus⌋ redierit, innocentiam meam illi declarare velit et ne quem acerbiorem animum contra me conciperet, si forsan istiusmodi clandestinis technis deferrer, benigniter eum commonere, verum si contra me quippiam acceperit, quod illum mihi infensum reddere posset, ut hoc ipsum significare mihi non gravetur, habiturus a me innocentiae meae dignam rationem. Et si ex re esse mea videbitur Dominationi Vestrae Reverendissimae, non dedignetur ipsi domino ⌊Dzialinski⌋ scribere et bonis modis inducere, ut mecum bene conveniat. Ego quidem omnibus iniuriis neglectis, quibus ab ⌊eo⌋ in aula nostra gravissime affectus sum, sic me illi libenter accomodabo, ne minimam in me odii ansam habere reliquam possit, cum iustam contra me malevolentiae causam numquam habuerit etc.
Ad curiam nostram, quod prius facere solebam, libere de omnibus adhuc scribere non audeo, interea, quo concepta de me opinio adversus me scintillare videtur. Ne tamen fidei meae et integritati erga ⌊dominum meum⌋ desim, quae ⌊Gdani⌋ aguntur, in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae de primis est in ⌊consilio⌋ serenissimae regiae maiestatis et ⌊Regni⌋, deducenda existimavi. ⌊Civitas illa⌋, ut non est minima ob multorum commerciorum copiam inter alias ⌊Europae⌋ civitates, ita in dies crescit, ditescit et fit multo et variae nationis populo auctior confluuntque ad illam libere omnium sectarum homines, qui complices et confoederatos suos in aliis propinquis et remotioribus regionibus habent suntque in illa ⌊multi viri⌋ boni et ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ atque ⌊Regno⌋ fidelissimi, sunt et non mali solum, sed pessimi plurimi estque in duplo inibi hominum, quam prius ante 14 annos fuerat, multitudo maior, in qua virus hoc Luteranum cum incremento gliscit, quodam tamen vel admodum parvo metu suppressum. ⌊Viri consulares⌋ eo infecti sunt non pauci, non pauci item de his, qui ⌊iudicio⌋ praesunt, inter quos sunt aliqui, qui dum actio furti coram illis agitur, censent fures non ultimo supplicio afficiendos, et nescio quos alios insolentes inducunt modos, retineturque virus hoc et furor admodum tenui vallo, saltem, quod non erumpit. Fiunt munitiones magnae et fortes, ad quas fabricandas magna fit diligentia et impensa civitasque omni ex parte redditur firmior et validior. Si (quod omen procul absit) iterum turbarum aliquid nasceretur, difficilius longe quam prius in ordinem redigi posset. Huic malo obicem non intempestivum hoc maxime tempore ponendum censerem, qualis vero esse debeat, sic cum amicis quibusdam meis faciendum esse putavimus, ut commodo quodam tempore vel pro Maio futuro (alias
cf. Liv. XXXVIII 25.13 plus in mora periculi, quam in ordinibus conservandis praesidii esset ⌊periculum in moracf. Liv. XXXVIII 25.13 plus in mora periculi, quam in ordinibus conservandis praesidii esset ⌋) ⌊serenissima maiestas regia⌋ nuntios suos auctoritate praeditos ad ⌊Gdanenses⌋ mitteret sub praetextu se intellexisse multos novos consules factos, qui iuramentum suae maiestati debitum, quod omnes iurarunt, cum novissime maiestas eius ⌊Gdani⌋ ageret, non praestitissent, in quo cautum est, quod nulla in re Luteranismo adhaerere, favere, aut ⌊sectae⌋ huius institutum tueri debeant, verum in omnibus sanctorum patrum constitutionibus et ecclesiasticis caeremoniis obsequi illasque omnimode observare et quod hi, qui non iurassent, una cum illis, qui prius iurarunt, hoc iuramentum iterum et denuo praestarent, hocque deinceps singulis annis facerent illosque serenissimae maiestati regiae declararent, qui contra hoc iuramentum egissent, vel illud facere reluctarentur, hocque fieret a ⌊consulibus⌋ tum etiam a ⌊scabinis⌋ et ut fieret publicum edictum, ne quis istius sectae publicus professor vel ⌊Anabaptista et hoc genus homines⌋ in civitate ut cives commorari permitterentur vel pro civibus susciperentur. Quo facto arbitror et amici, quos ad hoc consilium adhibui, quod paulo post colluvies illa minor fieret et quod multi, capitibus primum purgatis, rursus in ordinem redigi et sub ⌊serenissimae regiae maiestatis⌋ fide et oboedientia retineri possent. Quod si non fiet, meo rudi iudicio, et utinam fallar, casum alioqui gravem futurum video, quem, ut Deus avertat, orandus est et humana prudentia, quam Deus nobis dedit, providendum. Hoc cum ita mihi visum sit rebus ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ et ⌊Regni⌋ nobisque omnibus praesentissime expedire, non potui arcanum hoc conceptum celare Dominationem Vestram Reverendissimam, quam pro eius erga me gratia impense oro hanc meam in Dominationem Vestram Reverendissimam fiduciam boni consulat et pusillanimitatem hanc, quod ad curiam liberius scribere metuo, non aliorsum atque ego sentio, benigniter interpretetur. cf. Prop. III 11.6 ⌊Vulneribus didicit miles habere metumcf. Prop. III 11.6 ⌋ etc.