» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #121

Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEIN
Augsburg, 1516-11-21


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, ONB, Cod. 13.597, f. 17r-v

Prints:
1CEID 2/1 No. 5, p. 79-80 (in extenso; English register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Generoso et strenuo domino Sigismundo de Herbstain, caesareae maiestatis consiliario et oratori, domino et amico colendissimo.

Generose Domine, plurimam commendationem.

Ternas his diebus dedi ad Generositatem Vestram litteras, ex quibus, ut opinor, mentem meam abundanter intellexit etc. Accepi mandatum caesareae maiestatis, sed magister curiae iam abiverat, ideo nihil mihi profuit. Famulus meus quasi convaluit. Hostis eius hic est, sed latet. Quaesitus est aliquoties per meum famulum etc. Velim, quod daret mandatum ad consules Augustenses, quod utique proditor se non impune fraudem commisisse intelligat etc. Scripsi hanc supplicatiunculam caesareae maiestati. Rogo, eam nomine meo reddat et, ut coepit, pergat res meas apud suam maiestatem promovere, quod semper erga Generositatem Vestram promereri studebo, cui me commendo. Nullum hominem in hac vita libentius quam Generositatem Vestram viderem. Navet igitur accuratius operam, ut quantocius et faustiter adveniat. Puellae cum taedio expectant etc.

Augustae, XXI Novembris 1516.

Eiusdem Generositatis Vestrae obsequentissimus Ioannes Dantiscus, eques Ierosolymitanus, doctor (etc.), serenissimi Poloniae regis nuntius et secretarius.