Letter #1225
Kulm (Chełmno) Chapter to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1534-09-26
received [1534]-10-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, dignissimo domino suo, gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Orationum et obsequiorum debita commendatione praemissa.
Intelleximus ex litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae nobilem Georgium Glwchowszky conquestum de nobis, quamvis minus iuste, quoniam aliquas res felicis memoriae domini Crapitz proprias detineremus in suum praeiudicium. Quod numquam docere aequa veritate poterit, cum omnem suppellectilem domus, pecora omnia et frumenta recepit, praeter unam lastam siliginis et aliquot modios de annonis pro fabrica ecclesiae relictis, cuius tot annis optimis emolumentis usus est, tenendo meliorem villam et praedium, eius tamen immemor nec unum nummum pro eadem ecclesia legavit. Est etiam, Reverendissime Domine, vetus consuetudo apud eam ecclesiam dudum observata, quod cum aliquis ex confratribus decesserit, frumenta relicta, quae non fuerint in testamento legitime inserta, pro ecclesia et fratribus cedere debent. Et ita post obitum piae recordationis confratrum, dominorum Gregorii Gasparis, Michaelis Wolszky et Raphaelis Wayner, est observatum, et ipse dominus Crapitz post illos etiam aequa sorte usus est. Iustum ergo visum est, quod etiam aliquod post se relinquat aliis et praesertim pro ecclesia. Non habet ullam causam querulandi de nobis idem Georgius, eo quod plus recepit, quam licitum fuit, in pecoribus, suppellectili, frumentis etc. Etiam fenestras et stanna de habitatione satis frivole tulit. Reverendissima Paternitas Vestra hoc negotium differre dignetur usque in aliud tempus congruum, ubi sibi in faciem omnia obici possint.
Nos semper stamus iudicio et cognitioni Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Recepit enim siliginis plus quam XVI lastas, pecora plura abegit, alia vendidit et debita solvere familiae praedii et aliis creditoribus non vult. Insuper Reverendissimae Dominationis habetur chirographus de manu domini Crapitz, in quo se obligaverat cuilibet domino ex illo meliori praedio on the margin⌈praediopraedio on the margin⌉ daturum singulis annis unam lastam siliginis, et a multis annis non dedit.
Magnificus dominus palatinus Pomeraniae gravi infirmitate laborat, Deus omnipotens faciat cum eo secundum suam magnam misericordiam. Dominus Iohannes Meckler in sua infirmitate nondum aliquod sentit iuvamen, Deus sit sibi adiutor.
Cum his AAWO, AB, D. 4, f. 4v Reverendissimam Paternitatem Cestram clementiae divinae committimus diutissime in optata sanitate et felicitate conservandam pro nostro omnium speciali solamine.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Culmenze, ipso die sanctorum martyrum Cosmae et Damiani anno Domini etc. XXXIIII-o
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humiles capellani, capitulum ecclesiae Culmensis