Letter #1247
Jan DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1534-12-15
received [1535]-01-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni de Curiis Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine gratiosissime.
Servitia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae praesentibus offero.
Gratissimae mihi erant litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis, ea etiam, quae nuntius attulerat, iucundissimae stain⌈[ae]ae stain⌉ mihi erant, narrabant enim Reverendissimam Dominationem Vestram sanam et incolumem esse et bonis omnibus affatim abundare, quibus utinam diutissime fruatur Vestra Reverendissima Paternitas, ex animo eidem faveo.
Quod spectat, Reverendissime Domine, ad negotium, quod aemuli laudum et gloriae Reverendissimae Dominationis Vestrae fecerunt, non dubito, quin hoc cessit magnum in ipsius commodum perpetuamque gloriam. Illi enim suis rebus decepti, se ipsos frustraverunt et Reverendissimae Dominationis Vestrae merita erga regem et reginalem maiestatem iterum ex invida refricatione auxerunt. Ideo ipse gaudens, etiam Reverendissimae Dominationis Vestrae felicitati gratulor, quae utinam eidem quieta et stabilis perpetuaque cum magna auctione maneat, ex corde faveo.
Isti etiam fortassis, nam nihil comperti habeo, et ad reverendissimum dominum archiepiscopum aliquid perstrinxerant, tamen iam nunc video omnia pacata. Cum domino reverendissimo fui locutus de solutione debiti Vestrae Reverendissimae Paternitatis, sua reverendissima paternitas distulit usque ad hoc tempus, pro quo Reverendissima Dominatio Vestra petiit. Ego nunc itinere Italico nimium sum exhaustus et peregrinatio AAWO, AB, D. 4, f. 32v ipsa nimio mihi constitit. Et in hoc maxime laboro, ut possem satisfacere creditoribus, aliquibus etiam foenus pendendo protraham, praesertim quando pro praesenti tempore non sum solvendo, usque dum res meae coalescent et firmabuntur. Sic magna necessitate et alieni aeris penuria premor. Tamen si Deus aliquando concesserit istis calamitatibus liberari, curabo, quod me illis amplius non involvam hidden by binding⌈[vam]vam hidden by binding⌉.
Ego Reverendissimae Dominationi Vestrae tantum debeo, ut si me ipsum eidem impenderem, ei non possem satisfacere. Tanta sunt eius in me summae benevolentiae signa, quod si aliquando Deo propitio me his curis explicabo hidden by binding⌈[icabo]icabo hidden by binding⌉, Reverendissimae Dominationi Vestrae servitiis meis serviam, licet prout fassus sum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉, nunquam tantum efficere potero, ut ei satis facere possem. Me et servitia mea Reverendissimae Paternitati Vestrae commendo.
Ex Potrokovia, 15 Decembris anno Domini nostri MDXXXIIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servus Ioannes Drevicius subscripsit