Letter #1252
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1534-12-26
received [1535]-01-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi ac administratori Pomesaniensi, domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime.
Trinas dedi ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras, unas per Quirinum familiarem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem se is affirmabat. Alteras per venerabilem dominum Casparem Lysseman, ultimas cum venerabili domino Vincencio curato ex Schoneck. Quibus Reverendissima Dominatio Vestra hucusque cum nihil respondisset, me ante diaetam Marienburgensem pro sanctae Luciae huc contuli, ut exhinc Reverendissimam Dominationem Vestram convenirem. Ac hic curiam Reverendissimae Dominationis Vestrae ingressus sum, fretus mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia atque me de familia Reverendissimae Dominationis Vestrae praedicans, putans id mihi licere, tum ex eo, quod cum Reverendissima Dominatione Vestra coram egissem, tum quod et arces suas Reverendissima Dominatio Vestra ingredi mihi gratiose annuisset concessissetque, tum quod et clementiam magnam Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me viderem rursusque omnia mea meque in manum Reverendissimae Dominationis Vestrae deposuissem. Nunc autem adveniens honorabilis dominus Iohannes Fuge, quod curiam Reverendissimae Dominationis Vestrae intrassem Reverendissimam Dominationem Vestram indigne ferre publice exclamavit, prout latius egregius dominus doctor Reneck Reverendissimae Dominationi Vestrae perscribet.
Non possum aut<em> mihi persuadere id de mente ac voluntate Reverendissimae Dominationis Vestrae esse, ut hanc contumeliam mihi inferat, quandoquidem Reverendissimae Dominationis Vestrae pietas et clementia longe aliud certe mihi pollicetur. Nam id mihi Reverendissima Dominatio Vestra minimo nutu saltem non gratiose meum ingressum ferre intelligere dedisset, utique perlibenter abstinuissem. Nec fui oneri Reverendissimae Dominationi Vestrae in hac curia in uno grano aut gutta aut frustula quacumque. Praeterea intelligo Reverendissimam Dominationem Vestram perscripsisse reverendissimo domino episcopo Warmiensi, quomodo ego certas practicas facio, ob quae possum incurrere magnum periculum consentitque, ut de his me avisaret, ut a coeptis desistam. Satius esse sero sapere quam numquam etc.
Non possum Reverendissimae Dominationi Vestrae non agere ingentes gratias, quando tam paterne tamque pie mihi prospicit, verum multo gratiosius ac pientissime egisset, si mihi id perscripsisset, et quae talia sunt, paterne significasset. Nam ego nulla talia scio, quando in negotio Oziliensi vaco atque absolutus sum nec umquam aliud <de> reverendissimo domino archiepiscopo Rigensi ac Tarbatensi episcopo sensi, quam ut cum illustri domino marchioni in magna amicitia agerent ac viverent, etsi quid adversum haberent, id apud regiam maiestatem agerent et certe mihi persuadere<m> maiestatem regiam dominum clementissimum cum pace ac dignitate omnium consulturam. Si praeterea aliqua negotia Romana, quae nihil adversitatis cum quoquam habent ad mandatum reverendissimi domini episcopi Tarbatensis ac venerabilis capituli ac ecclesiae ago.
Id ex incremento debeo nec quovis modo praeterire possum, nec peto id quempiam bono iure indigne ferre posse, nec talia sunt, ut aliquem taedeat aut offendant. Obsecro autem Reverendissimam Dominationem Vestram, ut de his pro sua erga me pietate gratiose, qualia sunt et a quibus cavendum mihi sit, perscribere dignetur atque tueri velit oro. Nova certa, quae accepi, praesentibus inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitto. Cras hinc versus Warmiam subeam. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra felicissime, cui me unice ac diligentissime commendo atque dedo.
Ex Gdano, die sancti Sthephani Protomartyris anno MDXXXIIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof