Letter #1258
Jan KONOPACKI Jr to Ioannes DANTISCUSKielce, 1535-01-01
received [1535]-01-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Commendatione sui praemissa.
Servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae
Nec enim aliter mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam piam et in omnes meos mirifice propensam expertus sum, quo sit, ut illi affectu ardentissimo inservire et morem gerere cupiam, neque aliter ac parentes ipsos veneratione eam prosequi in animo constitui.
Quod vero Dominatio Vestra Reverendissima mihi opera sua se adfuturam pollicetur, gratias eidem ago utqui maximas neque ambigo, ubi tale aliquid a domino meo reverendissimo impetrare voluero, quin mihi commendatio Dominationis Vestrae Reverendissimae apud dominationem suam sit plurimum auxilii allatura.
Ceterum, Reverendissime Domine, hic apud nos, qui in vasta agimus solitudine, nihil novi occurrit sique quicquam adfertur,
Interim me illius commendans gratiae, quam Christus sanam servet diutissime detque, ut ... hic novus annus bonis auspiciis ineat, melioribus procedat et optimis finiatur .
Ex
Dominationi Vestrae Reverendissimae obsequens