Letter #1273
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-01-31
received [1535]-02-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honoran(d)o or honoran(dissim)o⌈honoran(d)ohonoran(d)o or honoran(dissim)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater plurimum observan(de) or observan(dissime)⌈observan(de)observan(de) or observan(dissime)⌉.
Salutem et omnium rerum prosperos successus.
Cum nuper illos duos articulos de capitaneatu Slochoviensi item et Margenburgensi per Reverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌈VestramVestram superinscribed⌉ et alios duos dominos confectos, prout a me desiderabant ad regiam maiestatem mitterem, arbitrans, quod cuilibet liberum, pro quo vellet rogandi, et rex liberam haberet disponendi facultatem, uti, credo, Vestra Reverendissima Dominatio et alii domini etiam fortassis arbitrati sunt, ego potissimum ex eo, quod Gedanenses et Elbingenses apud me insteterunt, pro domino Czema intercederem et palatinus Margenburgensis mihi scripsit, quod solum instare deberem et regem rex orandus esset, quo et nostra consilia ad disponendum de Margenburgensi capitaneatu Margenburgensi capitaneatu admittere vellet, in ea opinione perstiti, prout supra memoravi, in litteris tamen regiis posui <s>chedam, narrans, quod ille articulus de Margenburgensi capitaneatu dumtaxat a Dominatione Vestra et aliis duobus dominis congestus esset, ego autem pro nemine rogavi written over relinquens⌈relinquens rogavi rogavi written over relinquens⌉, relinquens suae maiestati, quam haberet facultatem disponendi, quae melius quam ego suos AAWO, AB, D.8, f. 38v novit etc. Nunc dominus Czema obloquitur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ me atque diffamat, quod salva pace in hoc non verum asserit, quod abusus sum suum et aliorum dominorum sigilla written over um⌈umaa written over um⌉. Haec(?) et alia plura, ut mihi relatum est, de me promit, quae prae commotione animi mei nunc proferre nequeam, coram autem aliquando extensius. Hoc, mi Domine, est praemium virtutis meae laborisque ac impensarum, quod mihi pro benefactis rependitur. Sed quem fructum ex ista Gdanensi transactione nos Pruteni reportare valeamus, ubi rex et regia consiliariorum cum nostris conferre in hac dispositione habet, quilibet prudens emetire valeat, sed eat hoc brocardium nunc in malam partem.
De Slochau, ubi est maior laesio, non fiat mentio. Quom written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉mm written over ...⌉odo illa tenuta a nobis alienata est, ex litteris his inditis parumper Vestra Reverendissima Dominatio intelliget. Utinam communem bonum ita diligenter et accurate sollicitaremus, quemadmodum in privatum attenti sumus.
Nova in <s>cheda hic indita nobis a reverendissimo domino episcopo Cracoviensi praesule ms. i(!) ⌈ee ms. i(!) ⌉, qui se recte valere scribit, missa sunt, utinam vera.
Cui similiterque Vestrae Reverendissimae Dominationi longam, felicem et hilarem AAWO, AB, D.8, f. 39rvitam a Domino Deo precor et, ut me suo solito fraterno amore prosequatur, sedule peto.
Ex castro Helsberg, ultima Ianuarii 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis manu sua
Postscript No. 1:
Item, tres domini non repraesentant totum consilium. Item, rex ita acceleravit, quod nec Polonicum, nec Prutenicum consilium on the margin⌈consiliumconsilium on the margin⌉ in consultationem potuit requirere. Intelligenti satis.
Postscript No. 2:
Nec hoc in pactatis Gdanensibus comperio, quod Polonus astringitur rogare pro Polono nec Prutenus pro Pruteno, igitur cuilibet liberum est, pro quo intercedere statuerit et per hoc non infringitur privilegium nostrum, si quispiam Prutenorum rogaret pro Polono, ut dominus Czema effutit, cum hoc non possum satis animi mei maerore exprimere, quod mihi impingitur, veluti abusus essem sigilla dominorum, quisquis enim talis sit, AAWO, AB, D.8, f.1vunnafter38 hominem futilem, mendacem, honoris mei et dignitatis insidiatorem et denigratorem appello, et ut ipsum Deus publica infamia vicissim confundat, precor.