Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et ecclesiae Pomezaniensis administratori, domino colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime, servitiorum meorum commendatione praemissa.
Transmisit mihi generosus ⌊Achatius Czema⌋ castellanus Gdanensis et nepos meus carissimus Reverendissimae Dominationis Vestrae ad eum scripta, quibus hortata est a me indagare, quo tempore Reverendissimae Dominationi Vestrae et mihi iniunctum munus versus ⌊Gdanum⌋ proficisci exsequi vellemus. Id quidem meis prius datis litteris arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae reliqui, praeterea meam sententiam scripsi, si Reverendissimae Dominationi Vestrae videretur, ut conveniremus circa 1535-02-14⌊Dominicam Invocavit1535-02-14⌋ etc. Sed quia incertum est, quando ⌊Vistula⌋ glacie solvetur, distulit ergo Reverendissima Dominatio Vestra. Nunc autem multo magis formidandum erit, ergo meo iudicio, cum tam diu exspectatum sit, oportet diutius nos exspectare, quam primum ⌊Vistula⌋ libera erit, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut diem mihi statuet.
Transmisit reverendissimus ⌊episcopus Warmiensis⌋ responsum ⌊maiestatis regiae⌋, quod si forte Reverendissimae Dominationi Vestrae nondum communicaverit, remitto praesentibus inclusum. Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime semper in multos annos valere cupio.