Letter #1290
Jan CHOJEŃSKI to [Ioannes DANTISCUS]Vilnius, 1535-03-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater ...
Salutem et omnia fausta ....
Dominus Ioannes a Verden tam m... amicorum negotiis non dubito ex illo ... Vestram Reverendissimam Dominationem similiter et de [domino du]ce Prussiae, quod adhuc nobiscum hic agit et exspe[c]tat nuntios domini marchionis Ioachimi, qui feruntur venturi huc infra septem dies.
Permittit regia maiestas, ut provinciam legationis apud Gdanenses absolvat Vestra Reverendissima Dominatio cum collega suo nacta occasione et post conventum, qui propter regem Daniae noviter electum institutus est pro Dominica Iudica.
De praedicatore Pancratio relegando ex Gedano iniungit maiestas regia serio senatui Gedanensi, quamvis dominus Ioannes a Verden excusaverit hominem, asserens illum praeter solidam scripturam nihil praedicare et a novis dogmatibus prorsus alienum esse et civitatem illam non posse eo homine ...populi perturbatione. Neque ...re alium aeque idoneum et qui no ...s non sit imbutus. Impositum est etiam ... legationis domino Ioanni ad consulatum [tam] de arcendis ab illa urbe haereticis, quam [de] aliis rebus.
Pro parochis insularibus impetravi a maiestate regia commissionem, quam mitto cum praesentib[us], in aliis libenter obsecundaturus votis et desideriis Vestrae Reverendissimae Dominationis, cuius fraterno amori me plurimum commendo.
Vilnae, 13 Martii MDXXXV.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis deditus Premisliensis scripsit