Letter #1292
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-04-01
received [1535]-04-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Pro certo nobis declaravit illustris dominus dux Prussiae cruciferos in hoc esse totos, ut cum exercitu, quem nunc validum in Germania conscribunt et ducibus belli designatis in Prussiam traiciant atque ibi cum alia, tum praesertim ditionem ipsius armis divexent atque oppugnent nunc, dum nos bellum cum Moschis gerimus, commodam eius rei occasionem esse rati. Ea de re, cum hic cum ipsius illustritate conferremus et rationem arcendi conatus istos improbos iniremus, visum est operae pretium, ut primarii terrarum Prussiae consiliarii, inter quos S(trenuitas) Tua est, et civitates aliquantas copias mercenariorum militum de suo conducant et ad omnem eventum paratos habeant. Minori enim negotio atque sumptu principiis obstari potest, quam cum mala per longas invaluere moras. Tum autem fieri potest, ut hostes tantam vigilantiam nostrorum et promptitudinem ad defendendum se videntes, territi ab incepto suo desistant. Itaque aperiet nobis hac in re S(trenuitas) Tua voluntatem et consilium suum, ad haec describet, existimetne opus esse, ut nova comitia ob eam causam a nobis indicantur atque instituantur in terris Prussiae, nempe si id sine comitiis perfici non posse iudicaverit. Faciet S(trenuitas) Tua pro fide et officio suo et gratia nostra. Quae bene valeat.
Vilnae prima Aprilis anno Domini M-o D-o XXXV-o, regni nostri anno XXIX-o.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium